Tibullus *elegiae 3, 16

Altre sezioni


Gratum est, securus multum quod iam tibi de me

      Promittis, subito ne male inepta cadam,

Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo

      Scortum quam Serui filia Sulpicia:

5

Solliciti sunt pro nobis, quibus illa doloris

      Ne cedam ignoto maxima causa toro.