Tibullus elegiae 2, 6

Altre sezioni


Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?

      Sit comes et collo fortiter arma gerat?

Et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent

      Aequora, cum telis ad latus ire uolet?

5

Vre, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,

      Atque iterum erronem sub tua signa uoca.

Quod si militibus parces, erit hic quoque miles,

      Ipse leuem galea qui sibi portet aquam.

Castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:

10

      Et mihi sunt uires et mihi facta tuba est.

Magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto

      Excutiunt clausae fortia uerba fores.

Iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!

      Cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.

15

Acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,

      Si licet, extinctas aspiciamque faces!

Tu miserum torques, tu me mihi dira precari

      Cogis et insana mente nefanda loqui.

Iam mala finissem leto, sed credula uitam

20

      Spes fouet et fore cras semper ait melius.

Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis

      Semina quae magno faenore reddat ager:

Haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces,

      Cum tenues hamos abdidit ante cibus:

25

Spes etiam ualida solatur compede uinctum:

      Crura sonant ferro, sed canit inter opus:

Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.

      Ei mihi, ne uincas, dura puella, deam!

Parce, per immatura tuae precor ossa sororis:

30

      Sic bene sub tenera parua quiescat humo.

Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro

      Et madefacta meis serta feram lacrimis,

Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo

      Et mea cum muto fata querar cinere.

35

Non feret usque suum te propter flere clientem:

      Illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto,

Ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,

      Maestaque sopitae stet soror ante torum,

Qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra

40

      Venit ad infernos sanguinolenta lacus.

Desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:

      Non ego sum tanti, ploret ut illa semel.

Nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:

      Lena nocet nobis, ipsa puella bona est.

45

Lena necat miserum Phryne furtimque tabellas

      Occulto portans itque reditque sinu:

Saepe, ego cum dominae dulces a limine duro

      Agnosco uoces, haec negat esse domi:

Saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam

50

      Nuntiat aut aliquas extimuisse minas.

Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,

      Quisue meam teneat, quot teneatue modis:

Tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,

      Mouerit e uotis pars quotacumque deos.