Tibullus elegiae 2, 4

Altre sezioni


Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:

      Iam mihi, libertas illa paterna, uale.

Seruitium sed triste datur, teneorque catenis,

      Et numquam misero uincla remittit Amor,

5

Et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.

      Vror, io: remoue, saeua puella, faces.

O ego ne possim tales sentire dolores,

      Quam mallem in gelidis montibus esse lapis,

Stare uel insanis cautes obnoxia uentis,

10

      Naufraga quam uasti tunderet unda maris!

Nunc et amara dies et noctis amarior umbra est:

      Omnia nam tristi tempora felle madent.

Nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo:

      Illa caua pretium flagitat usque manu.

15

Ite procul, Musae, si non prodestis amanti:

      Non ego uos, ut sint bella canenda, colo,

Nec refero solisque uias et qualis, ubi orbem

      Compleuit, uersis Luna recurrit equis.

Ad dominam faciles aditus per carmina quaero:

20

      Ite procul, Musae, si nihil ista ualent.

Aut mihi per caedem et facinus sunt dona paranda,

      Ne iaceam clausam flebilis ante domum

Aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:

      Sed Venus ante alios est uiolanda mihi.

25

Illa malum facinus suadet dominamque rapacem

      Dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus.

O pereat, quicumque legit uiridesque smaragdos

      Et niueam Tyrio murice tingit ouem.

Addit auaritiae causas et Coa puellis

30

      Vestis et e rubro lucida concha mari.

Haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit

      Et coepit custos liminis esse canis.

Sed, pretium si grande feras, custodia uicta est,

      Nec prohibent claues, et canis ipse tacet.

35

Heu, quicumque dedit formam caelestis auarae,

      Quale bonum multis addidit ille malis!

Hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa

      Fecit ut infamis nunc deus erret Amor.

At tibi, quae pretio uictos excludis amantes,

40

      Diripiant partas uentus et ignis opes:

Quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti,

      Nec quisquam flammae sedulus addat aquam,

Seu ueniet tibi mors, neque sit qui lugeat ullus,

      Nec qui det maestas munus in exsequias.

45

At bona quae nec auara fuit, centum licet annos

      Vixerit, ardentem flebitur ante rogum:

Atque aliquis senior ueteres ueneratus amores

      Annua constructo serta dabit tumulo

Et "bene" discedens dicet "placideque quiescas,

50

      Terraque securae sit super ossa leuis."

Vera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera?

      Illius est nobis lege colendus Amor.

Quin etiam sedes iubeat si uendere auitas,

      Ite sub imperium sub titulumque, Lares.

55

Quicquid habet Circe, quicquid Medea ueneni,

      Quicquid et herbarum Thessala terra gerit,

Et quod, ubi indomitis gregibus Venus afflat amores,

      Hippomanes cupidae stillat ab inguine equae,

Si modo me placido uideat Nemesis mea uultu,

60

      Mille alias herbas misceat illa, bibam.