Tibullus elegiae 1, 10

Altre sezioni


Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?

      Quam ferus et uere ferreus ille fuit!

Tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

      Tum breuior dirae mortis aperta uia est.

5

An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra

      Vertimus, in saeuas quod dedit ille feras?

Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,

      Faginus astabat cum scyphus ante dapes.

Non arces, non uallus erat, somnumque petebat

10

      Securus uarias dux gregis inter oues.

Tunc mihi uita foret, Valgi, nec tristia nossem

      Arma nec audissem corde micante tubam:

Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

      Haesura in nostro tela gerit latere.

15

Sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,

      Cursarem uestros cum tener ante pedes.

Neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:

      Sic ueteris sedes incoluistis aui.

Tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu

20

      Stabat in exigua ligneus aede deus.

Hic placatus erat, seu quis libauerat uuam

      Seu dederat sanctae spicea serta comae:

Atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat

      Postque comes purum filia parua fauum.

25

At nobis aerata, Lares, depellite tela,

      Hostiaque e plena rustica porcus hara.

Hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra

      Vincta geram, myrto uinctus et ipse caput.

Sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,

30

      Sternat et aduersos Marte fauente duces,

Vt mihi potanti possit sua dicere facta

      Miles et in mensa pingere castra mero.

Quis furor est atram bellis accersere mortem?

      Imminet et tacito clam uenit illa pede.

35

Non seges est infra, non uinea culta, sed audax

      Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:

Illic pertusisque genis ustoque capillo

      Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus et hic, quem prole parata

40

      Occupat in parua pigra senecta casa!

Ipse suas sectatur oues, at filius agnos,

      Et calidam fesso comparat uxor aquam.

Sic ego sim, liceatque caput candescere canis,

      Temporis et prisci facta referre senem.

45

Interea Pax arua colat. Pax candida primum

      Duxit araturos sub iuga curua boues,

Pax aluit uites et sucos condidit uuae,

      Funderet ut nato testa paterna merum:

Pace bidens uomerque nitent, at tristia duri

50

      Militis in tenebris occupat arma situs,

Rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse,

      Vxorem plaustro progeniemque domum.

Sed Veneris tunc bella calent, scissosque capillos

      Femina perfractas conqueriturque fores:

55

Flet teneras obtusa genas, sed uictor et ipse

      Flet sibi dementes tam ualuisse manus.

At lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,

      Inter et iratum lentus utrumque sedet.

Ah lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

60

      Verberat: e caelo deripit ille deos.

Sit satis e membris tenuem rescindere uestem,

      Sit satis ornatus dissoluisse comae,

Sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus

      Quo tenera irato flere puella potest.

65

Sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque

      Is gerat et miti sit procul a Venere.

At nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,

      Profluat et pomis candidus ante sinus.