Non ego celari possum, quid nutus amantis
Quidue ferant miti lenia uerba sono.
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum,
Praecinit euentus nec mihi cantus auis:
5
Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo
Perdocuit multis non sine uerberibus.
Desine dissimulare: deus crudelius urit,
Quos uidet inuitos succubuisse sibi.
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos
10
Saepe et mutatas disposuisse comas,
Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues
Artificis docta subsecuisse manu?
Frustra iam uestes, frustra mutantur amictus,
Ansaque compressos colligat arta pedes.
15
Illa placet, quamuis inculto uenerit ore
Nec nitidum tarda compserit arte caput.
Num te carminibus, num te pallentibus herbis
Deuouit tacitae tempore noctis anus?
Cantus uicinis fruges traducit ab agris,
20
Cantus et iratae detinet anguis iter,
Cantus et e curru Lunam deducere tentat,
Et faceret, si non aera repulsa sonent.
Quid queror, heu, misero carmen nocuisse, quid herbas?
Forma nihil magicis utitur auxiliis:
25
Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse
Oscula, sed femori conseruisse femur.
Nec tu difficilis puero tamen esse memento
(Persequitur poenis tristia facta Venus),
Munera ne poscas: det munera canus amator,
30
Vt foueas molli frigida membra sinu.
Carior est auro iuuenis, cui leuia fulgent
Ora nec amplexus aspera barba terit.
Huic tu candentes umero suppone lacertos,
Et regum magnae despiciantur opes.
35
At Venus inueniet puero concumbere furtim,
Dum timet et teneros conserit usque sinus,
Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis
Oscula et in collo figere dente notas.
Non lapis hanc gemmaeque iuuent, quae frigore sola
40
Dormiat et nulli sit cupienda uiro.
Heu sero reuocatur amor seroque iuuenta,
Cum uetus infecit cana senecta caput.
Tunc studium formae est: coma tum mutatur, ut annos
Dissimulet uiridi cortice tincta nucis,
45
Tollere tunc cura est albos a stirpe capillos
Et faciem dempta pelle referre nouam.
At tu, dum primi floret tibi temporis aetas,
Vtere: non tardo labitur illa pede.
Neu Marathum torque: puero quae gloria uicto est?
50
In ueteres esto dura, puella, senes.
Parce precor tenero: non illi sontica causa est,
Sed nimius luto corpora tingit amor.
Vel miser absenti maestas quam saepe querelas
Coniicit et lacrimis omnia plena madent!
55
"Quid me spernis?" ait "poterat custodia uinci:
Ipse dedit cupidis fallere posse deus.
Nota Venus furtiua mihi est, ut lenis agatur
Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum:
Et possum media quamuis obrepere nocte
60
Et strepitu nullo clam reserare fores.
Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem
Et fugit ex ipso saeua puella toro
Vel cum promittit, subito sed perfida fallit,
Et mihi nox multis euigilanda malis?
65
Dum mihi uenturam fingo, quodcumque mouetur,
Illius credo tunc sonuisse pedem."
Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa,
Et tua iam fletu lumina fessa tument.
Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia diui,
70
Nec prodest sanctis tura dedisse focis.
Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes,
Nescius ultorem post caput esse deum:
Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis
Et cupidum ficta detinuisse mora:
75
Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi
Quaecumque opposita est ianua dura sera.
At tibi poena manet, ni desinis esse superba.
Quam cupies uotis hunc reuocare diem!