Tibullus elegiae 1, 4

Altre sezioni


"Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape,

      Ne capiti soles, ne noceantque niues:

Quae tua formosos cepit sollertia? certe

      Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est,

5

Nudus et hibernae producis frigora brumae,

      Nudus et aestiui tempora sicca Canis."

Sic ego: tum Bacchi respondit rustica proles

      Armatus curua sic mihi falce deus.

"O fuge te tenerae puerorum credere turbae:

10

      Nam causam iusti semper amoris habent.

Hic placet, angustis quod equum compescit habenis:

      Hic placidam niueo pectore pellit aquam:

Hic, quia fortis adest audacia, cepit: at illi

      Virgineus teneras stat pudor ante genas.

15

Sed ne te capiant, primo si forte negarit,

      Taedia: paulatim sub iuga colla dabit.

Longa dies homini docuit parere leones,

      Longa dies molli saxa peredit aqua:

Annus in apricis maturat collibus uuas,

20

      Annus agit certa lucida signa uice.

Nec iurare time: ueneris periuria uenti

      Irrita per terras et freta summa ferunt.

Gratia magna Ioui: uetuit Pater ipse ualere,

      Iurasset cupide quicquid ineptus amor:

25

Perque suas impune sinit Dictynna sagittas

      Affirmes †crines† perque Minerua suos.

At si tardueris, errabis: transilit aetas

      Quam cito! non segnis stat remeatque dies.

Quam cito purpureos deperdit terra colores,

30

      Quam cito formosas populus alba comas!

Quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae,

      Qui prior Eleo est carcere missus equus!

Vidi iam, iuueni, premeret cum serior aetas,

      Maerentem stulte praeteriisse dies.

35

Crudeles diui! serpens nouus exuit annos:

      Formae non ullam fata dedere moram.

Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuenta:

      Nam decet intonsus crinis utrumque deum.

Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit,

40

      Cedas: obsequio plurima uincet amor.

Neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur

      Et Canis arenti torreat arua siti,

Quamuis praetexens picta ferrugine caelum

      Venturam admittat nubifer Eurus aquam:

45

Vel si caeruleas puppi uolet ire per undas,

      Ipse leuem remo per freta pelle ratem.

Nec te paeniteat duros subiisse labores

      Aut operae insuetas atteruisse manus,

Nec, uelit insidiis altas si claudere ualles,

50

      Dum placeas, umeri retia ferre negent:

Si uolet arma, leui tentabis ludere dextra;

      Saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus.

Tunc tibi mitis erit, rapias tum cara licebit

      Oscula: pugnabit, sed male rapta dabit.

55

Rapta dabit primo, mox auferet ipse roganti,

      Post etiam collo se implicuisse uolet.

Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant:

      Iam tener assueuit munera uelle puer.

At tibi, qui Venerem docuisti uendere primus,

60

      Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis.

Pieridas, pueri, doctos et amate poetas,

      Aurea nec superent munera Pieridas.

Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint,

      Ex humero Pelopis non nituisset ebur.

65

Quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus,

      Dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas.

At qui non audit Musas, qui uendit amorem,

      Idaeae currus ille sequatur Opis

Et tercentenas erroribus expleat urbes

70

      Et secet ad Phrygios uilia membra modos.

Blanditiis uult esse locum Venus: illa querelis

      Supplicibus, miseris fletibus illa fauet."

Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore:

      Sed Titium coniunx haec meminisse uetat.

75

Pareat ille suae: uos me celebrate magistrum,

      Quos male habet multa callidus arte puer.

Gloria cuique sua est: me, qui spernuntur, amantes

      Consultent: cunctis ianua nostra patet.

Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem

80

      Deducat iuuenum sedula turba senem.

Heu heu, quam Marathus lento me torret amore!

      Deficiunt artes deficiuntque doli.

Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam,

      Cum mea ridebunt uana magisteria.