Tibullus elegiae 1, 3

Altre sezioni


Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,

      O utinam memores ipse cohorsque mei!

Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:

      Abstineas auidas, Mors precor atra, manus.

5

Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater

      Quae legat in maestos ossa perusta sinus,

Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores,

      Et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam; quae me quam mitteret urbe,

10

      Dicitur ante omnes consuluisse deos.

Illa sacras puero sortes ter sustulit: illi

      Rettulit e trinis omnia certa puer.

Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam,

      Quin fleret nostras respueretque uias.

15

Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,

      Quaerebam tardas anxius usque moras.

Aut ego sum causatus aues aut omina dira,

      Saturni aut sacrum me tenuisse diem.

O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi

20

      Offensum in porta signa dedisse pedem!

Audeat inuito ne quis discedere Amore,

      Aut sciet egressum se prohibente deo.

Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt

      Illa tua totiens aera repulsa manu,

25

Quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari

      Te (memini) puro secubuisse toro?

Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi

      Picta docet templis multa tabella tuis),

Vt mea uotiuas persoluens Delia noctes

30

      Ante sacras lino tecta fores sedeat

Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes

      Insignis turba debeat in Pharia.

At mihi contingat patrios celebrare Penates

      Reddereque antiquo menstrua tura Lari.

35

Quam bene Saturno uiuebant rege prius quam

      Tellus in longas est patefacta uias!

Nondum caeruleas pinus contempserat undas

      Effusum uentis praebueratque sinum,

Nec uagus ignotis repetens compendia terris

40

      Presserat externa nauita merce ratem.

Illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,

      Non domito frenos ore momordit equus,

Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,

      Qui regeret certis finibus arua, lapis.

45

Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant

      Obuia securis ubera lactis oues.

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem

      Immiti saeuus duxerat arte faber.

Nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper,

50

      Nunc mare, nunc leti multa reperta uia est.

Parce, pater: timidum non me periuria terrent,

      Non dicta in sanctos impia uerba deos.

Quod si fatales iam nunc expleuimus annos,

      Fac lapis inscriptis stet super ossa notis.

55

"Hic iacet immiti consumptus morte Tibullus,

      Messallam terra dum sequiturque mari."

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,

      Ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes

60

      Dulce sonant tenui gutture carmen aues;

Fert casiam non culta seges, totosque per agros

      Floret odoratis terra benigna rosis:

Hic iuuenum series teneris immixta puellis

      Ludit, et assidue proelia miscet amor.

65

Illic est, cuicumque rapax mors uenit amanti,

      Et gerit insigni myrtea serta coma.

At scelerata iacet sedes in nocte profunda

      Abdita, quam circum flumina nigra sonant:

Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues

70

      Saeuit, et huc illuc impia turba fugit:

Tum niger intorto serpentum Cerberus ore

      Stridet et aeratas excubat ante fores.

Illic Iunonem tentare Ixionis ausi

      Versantur celeri noxia membra rota,

75

Porrectusque nouem Tityos per iugera terrae

      Assiduas atro uiscere pascit aues.

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem

      Iam iam poturi deserit unda sitim,

Et Danai proles, Veneris quod numina laesit,

80

      In caua Lethaeas dolia portat aquas.

Illic sit, quicumque meos uiolauit amores,

      Optauit lentas et mihi militias.

At tu casta precor maneas, sanctique pudoris

      Assideat custos sedula semper anus.

85

Haec tibi fabellas referat positaque lucerna

      Deducat plena stamina longa colu,

At circa grauibus pensis affixa puella

      Paulatim somno fessa remittat opus.

Tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,

90

      Sed uidear caelo missus adesse tibi.

Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos,

      Obuia nudato, Delia, curre pede.

Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem

      Luciferum roseis candida portet equis.