Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum
Et tua, quod non uis, sentiat umbra sitim;
Nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
Turpia ieiuno terreat ossa sono!
5
Docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem,
Concordique toro pessima semper auis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
Nubere lasciuo cogeret Antinoo.
Illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum
10
Et uolucris nidis esse nouerca suis.
Quippe et, Collinas ad fossam mouerit herbas,
Stantia currenti diluerentur aqua.
Audax cantatae leges imponere lunae
Et sua nocturno fallere terga lupo,
15
Posset ut intentos astu caecare maritos,
Cornicum immeritas eruit ungue genas;
Consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
Hippomanes fetae semina legit equae.
Exorabat opus uerbis, ceu blanda pererrat
20
Saxosamque forat sedula gutta uiam:
"Si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa,
Et quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Mineruae,
Sectaque ab Attalicis putria signa toris,
25
Seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae,
Murreaque in Parthis pocula cocta focis;
Sperne fidem, prouolue deos, mendacia uincant,
Frange et damnosae iura pudicitiae!
Et simulare uirum pretium facit: utere causis!
30
Maior dilata nocte recurret amor.
Si tibi forte comas uexauerit, utilis ira:
Post modo mercata pace premendus erit.
Denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
Fac simules puros Isidis esse dies.
35
Ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle
Natalem Maiis Idibus esse tuum.
Supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra
Quidlibet; has artis si pauet ille, tenes!
Semper habe morsus circa tua colla recentis,
40
Litibus alternis quos putet esse datos.
Nec te Medeae delectent probra sequacis
(Nempe tulit fastus ausa rogare prior),
Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
Cum ferit astutos comica moecha Getas.
45
In mores te uerte uiri: si cantica iactat,
I comes et uoces ebria iunge tuas.
Ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,
Surdus in obductam somniet usque seram.
Nec tibi displiceat miles non factus amori,
50
Nauta nec attrita si ferat aera manu,
Aut quorum titulus per barbara colla pependit,
Cretati medio cum saluere foro.
Aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
Versibus auditis quid nisi uerba feres?
55
"Quid iuuat ornato procedere, uita, capillo
Et tenuis Coa ueste mouere sinus?"
Qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,
Istius tibi sit surda sine aere lyra.
Dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,
60
Vtere, ne quid cras libet ab ore dies!
Vidi ego odorati uictura rosaria Paesti
Sub matutino cocta iacere Noto."
His animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,
Per tenuem ossa mihi sunt numerata cutem.
65
Sed cape torquatae, Venus o regina, columbae
Ob meritum ante tuos guttura secta focos!
Vidi ego rugoso tussim concrescere collo,
Sputaque per dentis ire cruenta cauos,
Atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
70
Horruit algenti pergula curta foco.
Exsequiae fuerant rari furtiua capilli
Vincula et immundo pallida mitra situ
Et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
Cum fallenda meo pollice clatra forent.
75
Sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
Vrgeat hunc supra uis, caprifice, tua.
Quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
Mixtaque cum saxis addite uerba mala!