Propertius elegiae 4, 4

Altre sezioni


Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum

      Fabor et antiqui limina capta Iouis.

Lucus erat felix hederoso conditus antro,

      Multaque natiuis obstrepit arbor aquis,

5

Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu

      Fistula poturas ire iubebat ouis.

Hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,

      Fidaque suggesta castra coronat humo.

(Quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis

10

      Cum quateret lento murmure saxa Iouis,

Atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,

      Stabant Romano pila Sabina Foro?

Murus erant montes: ubi nunc est Curia, saepta,

      Bellicus ex illo fonte bibebat equus).

15

Hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi

      Vrgebat medium fictilis urna caput.

Et satis una malae potuit mors esse puellae,

      Quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?

Vidit harenosis Tatium proludere campis

20

      Pictaque per flauas arma leuare iubas:

Obstupuit regis facie et regalibus armis,

      Interque oblitas excidit urna manus.

Saepe illa immeritae causata est omina lunae

      Et sibi tingendas dixit in amne comas:

25

Saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,

      Romula ne faciem laederet hasta Tati:

Dumque subit primo Capitolia nubila fumo,

      Rettulit hirsutis bracchia secta rubis,

Et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce

30

      Vulnera, uicino non patienda Ioui:

"Ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae

      Et formosa oculis arma Sabina meis,

O utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,

      Dum captiua mei conspicer esse Tati!

35

Romani montes, et montibus addita Roma,

      Et ualeat probro Vesta pudenda meo:

Ille equus, ille meos in castra reponet amores,

      Cui Tatius dextras collocat ipse iubas!

Quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos,

40

      Candidaque in saeuos inguina uersa canis?

Prodita quid mirum fraterni cornua monstri,

      Cum patuit lecto stamine torta uia?

Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,

      Improba uirgineo lecta ministra foco!

45

Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis,

      Ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.

Cras, ut rumor ait, tota pigrabitur urbe:

      Tu cape spinosi rorida terga iugi!

Lubrica tota uia est et perfida: quippe tacentis

50

      Fallaci celat limite semper aquas.

O utinam magicae nossem cantamina Musae!

      Haec quoque formoso lingua tulisset opem.

Te toga picta decet, non quem sine matris honore

      Nutrit inhumanae dura papilla lupae.

55

*Sic hospes pariamne tua regina sub aula*

      Dos tibi non humilis prodita Roma uenit.

Si minus, at raptae ne sint impune Sabinae,

      Me rape et alterna lege repende uices!

Commissas acies ego possum soluere, nuptae:

60

      Vos medium palla foedus inite mea!

Adde, Hymenaee, modos! tubicen, fera murmura conde!

      Credite, uestra meus molliet arma torus.

Et iam quarta canit uenturam bucina lucem,

      Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.

65

Experiar somnum, de te mihi somnia quaeram:

      Fac uenias oculis umbra benigna meis!"

Dixit, et incerto permisit bracchia somno,

      Nescia, uae, furiis accubuisse nouis.

Nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae,

70

      Culpam alit et plures condit in ossa faces.

Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta

      Strymonis abscisso pectus aperta sinu.

Vrbi festus erat (dixere Parilia patres),

      Hic primus coepit moenibus esse dies,

75

Annua pastorum conuiuia, lusus in urbe,

      Cum pagana madent fercula diuitiis,

Cumque super raros faeni flammantis aceruos

      Traicit immundos ebria turba pedes.

Romulus excubias decreuit in otia solui

80

      Atque intermissa castra silere tuba.

Hoc Tarpeia suum tempus rata conuenit hostem:

      Pacta ligat, pactis ipsa futura comes.

Mons erat ascensu dubius *festoque remissus*

      Nec mora, uocalis occupat ense canis.

85

Omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus

      Decreuit poenis inuigilare tuis.

Prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,

      Nubendique petit, quem uelit ipse, diem.

At Tatius (neque enim sceleri dedit hostis honorem)

90

      "Nube" ait "et regni scande cubile mei!"

Dixit, et ingestis comitum super obruit armis.

      Haec, uirgo, officiis dos erat apta tuis.

A duce Tarpeia mons est cognomen adeptus:

      O uigil, iniustae praemia sortis habes.