Propertius elegiae 4, 3

Altre sezioni


Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,

      Cum totiens absis, si potes esse meus.

Si qua tamen tibi lecturo pars oblita derit,

      Haec erit e lacrimis facta litura meis:

5

Aut si qua incerto fallet te littera tractu,

      Signa meae dextrae iam morientis erunt.

Te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus,

      Te modo munito Neuricus hostis equo,

Hibernique Getae pictoque Britannia curru

10

      Vstus et Eoa decolor Indus aqua.

Haecne marita fides et *parce auia* noctes,

      Cum rudis urgenti bracchia uicta dedi?

Quae mihi deductae fax omen praetulit, illa

      Traxit ab euerso lumina nigra rogo;

15

Et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis

      Vitta data est: nupsi non comitante deo.

Omnibus heu portis pendent mea noxia uota:

      Texitur haec castris quarta lacerna tuis.

Occidat, immerita qui carpsit ab arbore uallum

20

      Et struxit querulas rauca per ossa tubas,

Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,

      Aeternusque tuam pascat, aselle, famem!

Dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?

      Num grauis imbellis atterit hasta manus?

25

Haec noceant potius, quam dentibus ulla puella

      Det mihi plorandas per tua colla notas!

Diceris et macie uultum tenuasse: sed opto

      E desiderio sit color iste meo.

At mihi cum noctes induxit uesper amaras,

30

      Si qua relicta iacent, osculor arma tua;

Tum queror in toto non sidere pallia lecto,

      Lucis et auctores non dare carmen auis.

Noctibus hibernis castrensia pensa laboro

      Et Tyria in gladios uellera secta suo;

35

Et disco, qua parte fluat uincendus Araxes,

      Quot sine aqua Parthus milia currat equus;

Cogor et e tabula pictos ediscere mundos,

      Qualis et haec docti sit positura dei,

Quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,

40

      Ventus in Italiam qui bene uela ferat.

Assidet una soror, curis et pallida nutrix

      Peierat hiberni temporis esse moras.

Felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla

      Et texit galea barbara molle caput.

45

Romanis utinam patuissent castra puellis!

      Essem militiae sarcina fida tuae,

Nec me tardarent Scythiae iuga, cum Pater altas

      Acriter in glaciem frigore nectit aquas.

Omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:

50

      Hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.

Nam mihi quo Poenis nunc purpura fulgeat ostris

      Crystallusque meas ornet aquosa manus?

Omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis

      Vix aperit clausos una puella Lares.

55

Craugidos et catulae uox est mihi grata querentis:

      Illa tui partem uindicat una toro.

Flore sacella tego, uerbenis compita uelo

      Et crepat ad ueteres herba Sabina focos.

Siue in finitimo gemuit stans noctua tigno,

60

      Seu uoluit tangi parca lucerna mero,

Illa dies hornis caedem denuntiat agnis,

      Succinctique calent ad noua lucra popae.

Ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris

      Raptaue odorato carbasa lina duci,

65

Plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae,

      Subdolus et uersis increpat arcus equis!

Sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis

      Pura triumphantis hasta sequatur equos)

Incorrupta mei conserua foedera lecti!

70

      Hac ego te sola lege redisse uelim:

Armaque cum tulero portae uotiua Capenae,

      Subscribam "saluo grata puella uiro."