Propertius elegiae 3, 23

Altre sezioni


Ergo tam doctae nobis periere tabellae,

      Scripta quibus pariter tot periere bona!

Has quondam nostris manibus detriuerat usus,

      Qui non signatas iussit habere fidem.

5

Illae iam sine me norant placare puellas

      Et quaedam sine me uerba diserta loqui.

Non illas fixum caras effecerat aurum:

      Vulgari buxo sordida cera fuit.

Qualescumque mihi semper mansere fideles,

10

      Semper et effectus promeruere bonos.

Forsitan haec illis fuerint mandata tabellis:

      "Irascor quoniam es, lente, moratus heri.

An tibi nescio quae uisa est formosior? an tu

      Non bona de nobis crimina ficta iacis?"

15

Aut dixit: "Venies hodie, cessabimus una:

      Hospitium tota nocte parauit Amor,"

Et quaecumque uolens reperit non stulta puella

      Garrula, cum blandis dicitur hora dolis.

Me miserum, his aliquis rationem scribit auarus

20

      Et ponit duras inter ephemeridas!

Quas si quis mihi rettulerit, donabitur auro:

      Quis pro diuitiis ligna retenta uelit?

I puer, et citus haec aliqua propone columna,

      Et dominum Esquiliis scribe habitare tuum!