Propertius elegiae 3, 21

Altre sezioni


Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas,

      Vt me longa graui soluat amore uia.

Crescit enim assidue spectando cura puellae:

      Ipse alimenta sibi maxima praebet Amor.

5

Omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari

      Posset: at ex omni me premit ipse deus.

Vix tamen aut semel admittit, cum saepe negarit:

      Seu uenit, extremo dormit amicta toro.

Vnum erit auxilium: mutatis Cynthia terris

10

      Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

Nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem,

      Remorumque pares ducite sorte uices,

Iungiteque extremo felicia lintea malo:

      Iam liquidum nautis aura secundat iter.

15

Romanae turres et uos ualeatis, amici,

      Qualiscumque mihi tuque, puella, uale!

Ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes,

      Cogar et undisonos nunc prece adire deos.

Deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo

20

      Sedarit placida uela phaselus aqua,

Quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,

      Isthmos qua terris arcet utrumque mare.

Inde ubi Piraei capient me litora portus,

      Scandam ego Theseae bracchia longa uiae.

25

Illic uel stadiis animum emendare Platonis

      Incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;

Persequar aut studium linguae, Demosthenis arma,

      Librorumque tuos, docte Menandre, sales;

Aut certe tabulae capient mea lumina pictae,

30

      Siue ebore exactae, seu magis aere, manus.

Aut spatia annorum aut longa interualla profundi

      Lenibunt tacito uulnera nostra sinu:

Seu moriar, fato, non turpi fractus amore;

      Atque erit illa mihi mortis honesta dies.