Propertius elegiae 3, 20

Altre sezioni


Credis eum iam posse tuae meminisse figurae,

      Vidisti a lecto quem dare uela tuo?

Durus, qui lucro potuit mutare puellam!

      Tantine, ut lacrimes, Africa tota fuit?

5

At tu, stulta, deos, tu fingis inania uerba:

      Forsitan ille alio pectus amore terat.

Est tibi forma potens, sunt castae Palladis artes,

      Splendidaque a docto fama refulget auo.

Fortunata domus, modo sit tibi fidus amicus!

10

      Fidus ero: in nostros curre, puella, toros!

Tu quoque, qui aestiuos spatiosius exigis ignis,

      Phoebe, moraturae contrahe lucis iter.

Nox mihi prima uenit! primae data tempora noctis!

      Longius in primo, Luna, morare toro.

15

Quam multae ante meis cedent sermonibus horae,

      Dulcia quam nobis concitet arma Venus!

Foedera sunt ponenda prius signandaque iura

      Et scribenda mihi lex in amore nouo.

Haec Amor ipse suo constringit pignora signo:

20

      Testis sidereae tota corona deae.

Namque ubi non certo uincitur foedere lectus,

      Non habet ultores nox uigilanda deos,

Et quibus imposuit, soluit mox uincla libido:

      Contineant nobis omina prima fidem.

25

Ergo, qui pactas in foedera ruperit aras,

      Pollueritque nouo sacra marita toro,

Illi sint quicumque solent in amore dolores,

      Et caput argutae praebeat historiae;

Nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:

30

      Semper amet, fructu semper amoris egens.