Propertius elegiae 3, 18

Altre sezioni


Clausus ab umbroso qua ludit pontus Auerno,

      Fumida Baiarum stagna tepentis aquae,

Qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena

      Et sonat Herculeo structa labore uia,

5

Hic ubi, mortales dexter cum quaereret urbes,

      Cymbala Thebano concrepuere deo

(At nunc inuisae magno cum crimine Baiae,

      Quis deus in uestra constitit hostis aqua?),

Hic pressus Stygias uultum demisit in undas,

10

      Errat et in uestro spiritus ille lacu.

Quid genus aut uirtus aut optima profuit illi

      Mater, et amplexum Caesaris esse focos?

Aut modo tam pleno fluitantia uela theatro

      Et per maternas omnia gesta manus?

15

Occidit, et misero steterat uicesimus annus:

      Tot bona tam paruo clausit in orbe dies.

I nunc, tolle animos et tecum finge triumphos,

      Stantiaque in plausum tota theatra iuuent;

Attalicas supera uestis, atque omnia magnis

20

      Gemmea sint ludis: ignibus ista dabis.

Sed tamen huc omnes, huc primus et ultimus ordo

      Est mala, sed cunctis ista terenda uia est.

Exoranda canis tria sunt latrantia colla,

      Scandenda est torui publica cumba senis.

25

Ille licet ferro cautus se condat et aere,

      Mors tamen inclusum protrahit inde caput.

Nirea non facies, non uis exemit Achillem,

      Croesum aut, Pactoli quas parit umor, opes.

Hic olim ignaros luctus populauit Achiuos,

30

      Atridae magno cum stetit alter amor.

At tibi, nauta, pias hominum qui traicis umbras,

      Hoc animae portent corpus inane suae:

Qua Siculae uictor telluris Claudius et qua

      Caesar, ab humana cessit in astra uia.