Propertius elegiae 3, 17

Altre sezioni


Nunc, o Bacche, tuis humiles aduoluimur aris:

      Da mihi pacatus uela secunda, pater!

Tu potes insanae Veneris compescere fastus,

      Curarumque tuo fit medicina mero.

5

Per te iunguntur, per te soluuntur amantes:

      Tu uitium ex animo dilue, Bacche, meo!

Te quoque enim non esse rudem testatur in astris

      Lyncibus ad caelum uecta Ariadna tuis.

Hoc mihi, quod ueteres custodit in ossibus ignis,

10

      Funera sanabunt aut tua uina malum.

Semper enim uacuos nox sobria torquet amantis,

      Spesque timorque animos uersat utroque modo.

Quod si, Bacche, tuis per feruida tempora donis

      Accersitus erit somnus in ossa mea,

15

Ipse seram uitis pangamque ex ordine collis,

      Quos carpant nullae me uigilante ferae,

Dum modo purpureo tumeant mihi dolia musto

      Et noua pressantis inquinet uua pedes.

Quod superest uitae per te et tua cornua uiuam,

20

      Virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.

Dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus,

      Indica Nysaeis arma fugata choris,

Vesanumque noua nequiquam in uite Lycurgum,

      Pentheos in triplices funera grata greges,

25

Curuaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas

      In uada pampinea desiluisse rate,

Et tibi per mediam bene olentia flumina Naxon,

      Vnde tuum potant Naxia turba merum.

Candida laxatis onerato colla corymbis

30

      Cinget Bassaricas Lydia mitra comas,

Leuis odorato ceruix manabit oliuo

      Et feries nudos ueste fluente pedes.

Mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae,

      Capripedes calamo Panes hiante canent,

35

Vertice turrigero iuxta dea magna Cybebe

      Tundet ad Idaeos cymbala rauca choros.

Ante fores templi cratere antistes et auro

      Libatum fundens in tua sacra merum,

Haec ego non humili referam memoranda cothurno

40

      Qualis Pindarico spiritus ore tonat:

Tu modo seruitio uacuum me siste superbo,

      Atque hoc sollicitum uince sopore caput.