Propertius elegiae 3, 16

Altre sezioni


Nox media, et dominae mihi uenit epistula nostra

      Tibure me missa iussit adesse mora,

Candida qua geminas ostendunt culmina turris

      Et cadit in patulos nympha Aniena lacus.

5

Quid faciam? obductis committam mene tenebris,

      Vt timeam audaces in mea membra manus?

At si distulero haec nostro mandata timore,

      Nocturno fletus saeuior hoste mihi.

Peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:

10

      In me mansuetas non habet illa manus.

Nec tamen est quisquam, sacros qui laedat amantis:

      Scironis media sic licet ire uia.

Quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris,

      Nemo adeo ut noceat barbarus esse uolet.

15

Luna ministrat iter, demonstrant astra salebras,

      Ipse Amor accensas percutit ante faces,

Saeua canum rabies morsus auertit hiantis:

      Huic generi quouis tempore tuta uia est.

Sanguine tam paruo quis enim spargatur amantis

20

      Improbus? ecce suis fit comes ipsa Venus.

Quod si certa meos sequerentur funera casus,

      Talis mors pretio uel sit emenda mihi.

Afferet haec unguenta mihi sertisque sepulcrum

      Ornabit custos ad mea busta sedens.

25

Di faciant, mea ne terra locet ossa frequenti,

      Qua facit assiduo tramite uulgus iter!

Post mortem tumuli sic infamantur amantum.

      Me tegat arborea deuia terra coma,

Aut humer ignotae cumulis uallatus harenae:

30

      Non iuuat in media nomen habere uia.