Propertius elegiae 3, 14

Altre sezioni


Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae,

      Sed mage uirginei tot bona gymnasii,

Quod non infamis exercet corpore ludos

      Inter luctantis nuda puella uiros,

5

Cum pila ueloces fallit per bracchia iactus,

      Increpat et uersi clauis adunca trochi,

Puluerulentaque ad extremas stat femina metas,

      Et patitur duro uulnera pancratio:

Nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris,

10

      Missile nunc disci pondus in orbe rotat,

Et modo Taygeti, crinis aspersa pruina,

      Sectatur patrios per iuga longa canis:

Gyrum pulsat equis, niueum latus ense reuincit,

      Virgineumque cauo protegit aere caput,

15

Qualis Amazonidum nudatis bellica mammis

      Thermodontiacis turba lauatur aquis;

Qualis et Eurotae Pollux et Castor harenis,

      Hic uictor pugnis, ille futurus equis,

Inter quos Helene nudis capere arma papillis

20

      Fertur nec fratres erubuisse deos.

Lex igitur Spartana uetat secedere amantis

      Et licet in triuiis ad latus esse suae,

Nec timor aut ulla est clausae tutela puellae,

      Nec grauis austeri poena cauenda uiri.

25

Nullo praemisso de rebus tute loquaris

      Ipse tuis: longae nulla repulsa morae.

Nec Tyriae uestes errantia lumina fallunt,

      Est neque odoratae cura molesta comae.

At nostra ingenti uadit circumdata turba,

30

      Nec digitum angusta est inseruisse uia.

Nec quae sint facies nec quae sint uerba rogandi

      Inuenias: caecum uersat amator iter.

Quod si iura fores pugnasque imitata Laconum,

      Carior hoc esses tu mihi, Roma, bono.