Propertius elegiae 3, 9

Altre sezioni


Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum,

      Intra fortunam qui cupis esse tuam,

Quid me scribendi tam uastum mittis in aequor?

      Non sunt apta meae grandia uela rati.

5

Turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus

      Et pressum inflexo mox dare terga genu.

Omnia non pariter rerum sunt omnibus apta,

      Palma nec ex aequo ducitur una iugo.

Gloria Lysippo est animosa effingere signa;

10

      Exactis Calamis se mihi iactat equis;

In Veneris tabula summam sibi poscit Apelles;

      Parrhasius parua uindicat arte locum;

Argumenta magis sunt Mentoris addita formae;

      At Myos exiguum flectit acanthus iter;

15

Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno;

      Praxitelen propria uendit ab urbe lapis.

Est quibus Eleae concurrit palma quadrigae,

      Est quibus in celeres gloria nata pedes;

Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis:

20

      Naturae sequitur semina quisque suae.

At tua, Maecenas, uitae praecepta recepi,

      Cogor et exemplis te superare tuis.

Cum tibi Romano dominas in honore securis

      Et liceat medio ponere iura foro,

25

Vel tibi Medorum pugnaces ire per hastas

      Atque onerare tuam fixa per arma domum,

Et tibi ad effectum uires det Caesar et omni

      Tempore tam faciles insinuentur opes,

Parcis et in tenuis humilem te colligis umbras:

30

      Velorum plenos subtrahis ipse sinus.

Crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos

      Iudicia, et uenies tu quoque in ora uirum,

Caesaris et famae uestigia iuncta tenebis:

      Maecenatis erunt uera tropaea fides.

35

Non ego uelifera tumidum mare findo carina:

      Tota sub exiguo flumine nostra mora est.

Non flebo in cineres arcem sedisse paternos

      Cadmi nec septem proelia clade pari,

Nec referam Scaeas et Pergama Apollinis arces,

40

      Et Danaum decimo uere redisse ratis,

Moenia cum Graio Neptunia pressit aratro

      Victor Palladiae ligneus artis equus.

Inter Callimachi sat erit placuisse libellos

      Et cecinisse modis, Coe poeta, tuis.

45

Haec urant pueros, haec urant scripta puellas

      Meque deum clament et mihi sacra ferant!

Te duce uel Iouis arma canam caeloque minantem

      Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis;

Celsaque Romanis decerpta Palatia tauris

50

      Ordiar et caeso moenia firma Remo,

Eductosque pares siluestri ex ubere reges,

      Crescet et ingenium sub tua iussa meum;

Prosequar et currus utroque ab litore ouantis,

      Parthorum astutae tela remissa fugae,

55

Claustraque Pelusi Romano subruta ferro,

      Antonique grauis in sua fata manus.

Mollia tu coeptae fautor cape lora iuuentae,

      Dexteraque immissis da mihi signa rotis.

Hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a te est

60

      Quod ferar in partis ipse fuisse tuas.