Propertius elegiae 3, 7

Altre sezioni


Ergo sollicitae tu causa, pecunia, uitae!

      Per te immaturum mortis adimus iter;

Tu uitiis hominum crudelia pabula praebes,

      Semina curarum de capite orta tuo.

5

Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus

      Obruis insano terque quaterque mari.

Nam dum te sequitur, primo miser excidit aeuo

      Et noua longinquis piscibus esca natat.

Et mater non iusta piae dare debita terrae

10

      Nec pote cognatos inter humare rogos,

Sed tua nunc uolucres astant super ossa marinae,

      Nunc tibi pro tumulo Carpathium omne mare est.

Infelix Aquilo, raptae timor Orithyiae,

      Quae spolia ex illo tanta fuere tibi?

15

Aut quidnam fracta gaudes, Neptune, carina?

      Portabat sanctos alueus ille uiros.

Paete, quid aetatem numeras? quid cara natanti

      Mater in ore tibi est? non habet unda deos.

Nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis

20

      Omnia detrito uincula fune cadunt.

Reddite corpus humo, posita est in gurgite uita;

      Paetum sponte tua, uilis harena, tegas;

Et quotiens Paeti transibit nauta sepulcrum,

      Dicat "Et audaci tu timor esse potes."

25

Ite, rates curuas et leti texite causas:

      Ista per humanas mors uenit acta manus.

Terra parum fuerat, fatis adiecimus undas:

      Fortunae miseras auximus arte uias.

Ancora te teneat, quem non tenuere penates?

30

      Quid meritum dicas, cui sua terra parum est?

Ventorum est, quodcumque paras: haud ulla carina

      Consenuit, fallit portus et ipse fidem.

Natura insidians pontum substrauit auaris:

      Vt tibi succedat, uix semel esse potest.

35

Sunt Agamemnonias testantia litora curas,

      Quae notat Argynni poena minantis aquae:

Hoc iuuene amisso classem non soluit Atrides,

      Pro qua mactata est Iphigenia mora.

Saxa triumphalis fregere Capherea puppis,

40

      Naufraga cum uasto Graecia tracta salo est.

Paulatim socium iacturam fleuit Vlixes,

      In mare cui soliti non ualuere doli.

Quod si contentus patrio boue uerteret agros

      Verbaque duxisset pondus habere mea,

45

Viueret ante suos dulcis conuiua Penatis,

      Pauper, at in terra nil nisi fleret opes.

Non tulit haec Paetus, stridorem audire procellae

      Et duro teneras laedere fune manus;

Sed thyio thalamo aut Oricia terebintho

50

      Effultum pluma uersicolore caput.

Hunc paruo ferri uidit nox improba ligno

      Et miser inuisam traxit hiatus aquam;

Huic fluctus uiuo radicitus abstulit unguis;

      Paetus ut occideret, tot coiere mala.

55

Flens tamen extremis dedit haec mandata querelis,

      Cum moribunda niger clauderet ora liquor:

"Di maris Aegaei, quos sunt penes aequora, uenti,

      Et quaecumque meum degrauat unda caput,

Quo rapitis miseros primae lanuginis annos?

60

      Attulimus longas in freta uestra manus.

A miser alcyonum scopulis affligar acutis!

      In me caeruleo fuscina sumpta deo est!

At saltem Italiae regionibus euehat aestus:

      Hoc de me sat erit si modo matris erit."

65

Subtrahit haec fantem torta uertigine fluctus;

      Vltima quae Paeto uoxque diesque fuit.

O centum aequoreae Nereo genitore puellae,

      Et tu materno tracta dolore Theti;

Vos decuit lasso supponere bracchia mento:

70

      Non poterat uestras ille grauare manus.

At tu, saeue Aquilo, numquam mea uela uidebis:

      Ante fores dominae condar oportet iners.