Propertius elegiae 3, 6

Other sections


"Dic mihi de nostra quae sentis uera puella:

      Sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.

Num me laetitia tumefactum fallis inani,

      Haec referens, quae me credere uelle putas?

5

Omnis enim debet sine uano nuntius esse,

      Maioremque timens seruus habere fidem.

Nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima

      Incipe: suspensis auribus ista bibam.

Sicin eam incomptis uidisti flere capillis?

10

      Illius ex oculis multa cadebat aqua?

Nec speculum strato uidisti, Lygdame, lecto

      Scriniaque ad lecti clausa iacere pedes

Ac maestam teneris uestem pendere lacertis?

      Ornabat niueas nullane gemma manus?

15

Tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae

      Carpebant, medio nebat et ipsa loco,

Vmidaque impressa siccabat lumina lana,

      Rettulit et querulo iurgia nostra sono?

"Haec te teste mihi promissa est, Lygdame, merces?

20

      Est poena et seruo rumpere teste fidem.

Ille potest nullo miseram me linquere facto

      Et qualem nolo dicere habere domi!

Gaudet me uacuo solam tabescere lecto:

      Si placet, insultet, Lygdame, morte mea!

25

Non me moribus illa, sed herbis improba uicit:

      Staminea rhombi ducitur ille rota;

Illum turgentis ranae portenta rubetae

      Et lecta exsectis anguibus ossa trahunt

Et strigis inuentae per busta iacentia plumae

30

      Cinctaque funesto lanea uitta toro.

Si non uana canunt mea somnia, Lygdame, testor,

      Poena erit ante meos sera sed ampla pedes,

Putris et in uacuo texetur aranea lecto:

      Noctibus illorum dormiet ipsa Venus."

35

Quae tibi si ueris animis est questa puella,

      Hac eadem rursus, Lygdame, curre uia,

Et mea cum multis lacrimis mandata reporta,

      Iram, non fraudes esse in amore meo,

Me quoque consimili impositum torquerier igni:

40

      Iurabo bis sex integer esse dies.

Quod mihi si e tanto felix concordia bello

      Exstiterit, per me, Lygdame, liber eris.