Propertius elegiae 3, 5

Altre sezioni


Pacis Amor deus est, pacem ueneramur amantes:

      Stant mihi cum domina proelia dura mea.

Nec tamen inuiso pectus mihi carpitur auro,

      Nec bibit e gemma diuite nostra sitis,

5

Nec mihi mille iugis Campania pinguis aratur,

      Nec miser aera paro clade, Corinthe, tua.

O prima infelix fingenti terra Prometheo!

      Ille parum caute pectoris egit opus.

Corpora disponens mentem non uidit in arte:

10

      Recta animi primum debuit esse uia.

Nunc maris in tantum uento iactamur et hostem

      Quaerimus atque armis nectimus arma noua.

Haud ullas portabis opes Acherontis ad undas,

      Nudus at inferna, stulte, uehere rate.

15

Victor cum uictis pariter miscebitur umbris:

      Consule cum Mario, capte Iugurtha, sedes.

Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro:

      Optima mors, Parcae quae uenit acta die.

Me iuuet in prima coluisse Helicona iuuenta

20

      Musarumque choris implicuisse manus:

Me iuuet et multo mentem uincire Lyaeo

      Et caput in uerna semper habere rosa.

Atque ubi iam Venerem grauis interceperit aetas,

      Sparserit et nigras alba senecta comas,

25

Tum mihi naturae libeat perdiscere mores,

      Quis deus hanc mundi temperet arte domum,

Qua uenit exoriens, qua deficit, unde coactis

      Cornibus in plenum menstrua luna redit,

Vnde salo superant uenti, quid flamine captet

30

      Eurus, et in nubes unde perennis aqua,

Sit uentura dies mundi quae surruat arces,

      Purpureus pluuias cur bibit arcus aquas,

Aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi,

      Solis et atratis luxerit orbis equis,

35

Cur serus uersare boues et plaustra Bootes,

      Pleiadum spisso cur coit igne chorus,

Curue suos finis altum non exeat aequor,

      Plenus et in partis quattuor annus eat,

Sub terris sint iura deum et tormenta nocentum,

40

      Tisiphones atro si furit angue caput,

Aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei,

      Num rota, num scopuli, num sitis inter aquas,

Num tribus infernum custodit faucibus antrum

      Cerberus, et Tityo iugera pauca nouem,

45

An ficta in miseras descendit fabula gentis,

      Et timor haud ultra quam rogus esse potest.

Exitus hic uitae superest mihi: uos, quibus arma

      Grata magis, Crassi signa referte domum!