Propertius elegiae 2, 34

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Cur quisquam faciem dominae iam credat Amori?

      Sic erepta mihi paene puella mea est.

Expertus dico, nemo est in amore fidelis:

     Formosam raro non sibi quisque petit.

5

Polluit ille deus cognatos, soluit amicos

      Et bene concordis tristia ad arma uocat.

Hospes in hospitium Menelao uenit adulter:

      Colchis et ignotum nonne secuta uirum est?

Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam

10

      Tangere? Nonne tuae tum cecidere manus?

Quid si non constans illa et tam certa fuisset?

      Posses in tanto uiuere flagitio?

Tu mihi uel ferro pectus uel perde ueneno:

      A domina tantum te modo tolle mea!

15

Te dominum uitae, te corporis esse licebit,

     Te socium admitto rebus, amice, meis:

Lecto te solum, lecto te deprecor uno:

      Riualem possum non ego ferre Iouem.

Ipse meae solus, quod nil est, aemulor umbrae,

20

      Stultus, quod stulto saepe timore tremo.

Vna tamen causa est, cur crimina tanta remitto,

      Errabant multo quod tua uerba mero.

Sed numquam uitae fallet me ruga seuerae:

      Omnes iam norunt quam sit amare bonum.

25

Lynceus ipse meus seros insanit amores!

     Serum te nostros laetor adire deos!

Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris

      Proderit aut rerum dicere posse uias?

Aut quid †erechti† tibi prosunt carmina †lecta†?

30

      Nil iuuat in magno uester amore senex.

Tu †satius memorem musis† imitere Philitan

      Et non inflati somnia Callimachi.

Nam cursus licet Aetoli referas Acheloi,

     Fluxerit ut magno fractus amore liquor,

35

Atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo

      Errat et ipsa suas decipit unda uias,

Qualis et Adrasti fuerit uocalis Arion,

     Tristis ad Archemori funera uictor equus:

non amphiareaeprosint tibi fata quadrigae

40

     Aut Capanei magno grata ruina Ioui.

Desine et Aeschyleo componere uerba coturno,

      Desine, et ad mollis membra resolue choros!

Incipe iam angusto uersus includere torno,

      Inque tuos ignis, dure poeta, ueni!

45

Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:

      Despicit et magnos recta puella deos.

51

Harum nulla solet rationem quaerere mundi,

      Nec cur fraternis Luna laboret equis,

Nec si post Stygias aliquid restabimus undas,

     Nec si consulto fulmina missa tonent.

47

Sed non ante graui taurus succumbit aratro,

      Cornua quam ualidis haeserit in laqueis,

Nec tu tam duros per te patieris amores:

50

     Trux tamen a nobis ante domandus eris.

55

Aspice me, cui parua domi fortuna relicta est,

      Nullus et antiquo Marte triumphus aui,

Vt regnem mixtas inter conuiua puellas

      Hoc ego, quo tibi nunc eleuor, ingenio!

Me iuuet hesternis positum languere corollis,

60

      Quem tetigit iactu certus ad ossa deus;

Actia Vergilium custodis litora Phoebi,

      Caesaris et fortis dicere posse ratis,

Qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma

      Iactaque Lauinis moenia litoribus.

65

Cedite Romani scriptores, cedite Grai!

      Nescio quid maius nascitur Iliade.

Tu canis umbrosi subter pineta Galaesi

      Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus,

Vtque decem possint corrumpere mala puellas

70

      Missus et impressis haedus ab uberibus.

Felix, qui uilis pomis mercaris amores!

      Huic licet ingratae Tityrus ipse canat.

Felix intactum Corydon qui temptat Alexin

      Agricolae domini carpere delicias!

75

Quamuis ille sua lassus requiescat auena,

      Laudatur facilis inter Hamadryadas.

Tu canis Ascraei ueteris praecepta poetae,

      Quo seges in campo, quo uiret uua iugo.

Tale facis carmen, docta testudine quale

80

      Cynthius impositis temperat articulis.

Non tamen haec ulli uenient ingrata legenti,

     Siue in amore rudis siue peritus erit.

Nec minor hic animis, ut sit minor ore, canorus

      Anseris indocto carmine cessit olor.

85

Haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro,

      Varro Leucadiae maxima flamma suae;

Haec quoque lasciui cantarunt scripta Catulli,

      Lesbia quis ipsa notior est Helena;

Haec etiam docti confessa est pagina Calui,

90

      Cum caneret miserae funera Quintiliae.

Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus

      Mortuus inferna uulnera lauit aqua!

Cynthia quin uiuet uersu laudata Properti,

      Hos inter si me ponere Fama uolet.

1

iam credat N F 4

non credit F L P