Propertius elegiae 2, 33

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


A

Tristia iam redeunt iterum sollemnia nobis:

      Cynthia iam noctes est operata decem.

Atque utinam pereant, Nilo quae sacra tepente

      Misit matronis Inachis Ausoniis!

5

Quae dea tam cupidos totiens diuisit amantis,

      Quaecumque illa fuit, semper amara fuit.

Tu certe Iouis occultis in amoribus, Io,

      Sensisti multas quid sit inire uias,

Cum te iussit habere puellam cornua Iuno

10

      Et pecoris duro perdere uerba sono.

A quotiens quernis laesisti frondibus ora,

     Mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!

An, quoniam agrestem detraxit ab ore figuram

      Iuppiter, idcirco facta superba dea es?

15

An tibi non satis est fuscis Aegyptus alumnis?

     Cur tibi tam longa Roma petita uia?

Quidue tibi prodest uiduas dormire puellas?

      Sed tibi, crede mihi, cornua rursus erunt,

Aut nos e nostra te, saeua, fugabimus urbe:

20

      Cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.

At tu, quae nostro †nimium placata dolore es†

      Noctibus his uacui, ter faciamus iter.

B

Non audis et uerba sinis me fundere, cum iam

      Flectant Icarii sidera tarda boues.

25

Lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.

      An nondum est talos mittere lassa manus?

A pereat, quicumque meracas repperit uuas

      Corrupitque bonas nectare primus aquas!

Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,

30

      Pampineus nosti quam sit amarus odor!

Tuque o Eurytion uino Centaure peristi,

      Nec non Ismario tu, Polypheme, mero.

Vino forma perit, uino corrumpitur aetas,

      Vino saepe suum nescit amica uirum.

35

Me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!

      Iam bibe: formosa es: nil tibi uina nocent!

Cum tua praependent demissae in pocula sertae

      Et mea deducta carmina uoce legis,

Largius effuso madeat tibi mensa Falerno,

40

      Spumet et aurato mollius in calice!

C

43

Semper in absentis felicior aestus amantis:

      Eleuat assiduos copia longa uiros.

41

Nulla tamen lecto recipit se sola libenter:

     Est quiddam, quod uos quaerere cogat Amor.

12

mandisti Palmer

mansisti ω