Propertius elegiae 2, 30

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


A

Quo fugis, a demens? Nulla est fuga: tu licet usque

     Ad Tanain fugias, usque sequetur Amor.

Non si Pegaseo uecteris in aere dorso,

      Nec tibi si Persei mouerit ala pedes,

5

Vel si te sectae rapiant talaribus aurae,

      Nil tibi Mercurii proderit alta uia.

Instat semper Amor supra caput, instat amanti

      Et grauis ipse super libera colla sedet.

Excubat ille acer custos et tollere numquam

10

     Te patietur humo lumina capta semel.

† † †

Et iam si pecces, deus exorabilis ille est,

     Si modo praesentis uiderit esse preces.

B

Ista senes licet accusent conuiuia duri:

      Nos modo propositum, uita, teramus iter!

15

Illorum antiquis onerantur legibus aures:

     Hic locus est in quo, tibia docta, sones,

Quae non iure uado Maeandri iacta natasti,

     Turpia cum faceret Palladis ora tumor.

[Non tamen immerito! Phrygias nunc ire per undas

20

      Et petere Hyrcani litora nota maris,

Spargere et alterna communis caede Penatis

     Et ferre ad patrios praemia dira Lares!]

Vna contentum pudeat me uiuere amica?

     Hoc si crimen erit, crimen Amoris erit.

31

Quod si nemo exstat qui uicerit Alitis arma,

      Communis culpae cur reus unus agor?

25

Mi nemo obiciat! Libeat tibi, Cynthia, mecum

      Rorida muscosis antra tenere iugis.

Illic aspicies scopulis haerere Sorores

      Et canere antiqui dulcia furta Iouis,

Vt Semela est combustus, ut est deperditus Io,

30

     Denique ut ad Troiae tecta uolarit auis.

33

Nec tu Virginibus reuerentia moueris ora:

      Hic quoque non nescit, quid sit amare, chorus,

35

Si tamen Oeagri quaedam compressa figura

      Bistoniis olim rupibus accubuit.

Hic ubi te prima statuent in parte choreae

      Et medius docta cuspide Bacchus erit,

Tum capiti sacros patiar pendere corymbos:

40

      Nam sine te nostrum non ualet ingenium.

2

Tanain N P

tantam F L