Propertius elegiae 2, 29

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Hesterna, mea lux, cum potus nocte uagarer,

      Nec me seruorum duceret ulla manus,

Obuia nescio quot pueri mihi, turba minuta,

     Venerat (hos uetuit me numerare timor);

5

Quorum alii faculas, alii retinere sagittas,

      Pars etiam uisa est uincla parare mihi.

Sed nudi fuerant. Quorum lasciuior unus

     "Arripite hunc," inquit, "iam bene nostis eum.

Hic erat, hunc mulier nobis irata locauit."

10

      Dixit et in collo iam mihi nodus erat.

Hic alter iubet in medium propellere, at alter,

      "Intereat, qui nos non putat esse deos!

Haec te non meritum totas exspectat in horas:

      At tu nescio quas quaeris, inepte, foris.

15

Quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae

      Soluerit atque oculos mouerit illa grauis,

Afflabunt tibi non Arabum de gramine odores,

      Sed quos ipse suis fecit Amor manibus.

Parcite iam, fratres, iam certos spondet amores:

20

      Et iam ad mandatam uenimus ecce domum."

Atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu:

      "I nunc et noctes disce manere domi!"

B

Mane erat, et uolui si sola quiesceret illa

      Visere: at in lecto Cynthia sola fuit.

25

Obstipui: non illa mihi formosior umquam

      Visa, neque ostrina cum fuit in tunica,

Ibat et hinc castae narratum somnia Vestae,

      Neu sibi neue mihi quae nocitura forent.

Talis uisa mihi somno dimissa recenti.

30

      Heu quantum per se candida forma ualet!

"Quid tu matutinus," ait "speculator amicae?

      Me similem uestris moribus esse putas?

Non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus,

      Vel tu uel si quis uerior esse potest.

35

Apparent non ulla toro uestigia presso,

     Signa uolutantis nec iacuisse duos.

Aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat

     Spiritus admisso motus adulterio."

Dixit et opposita propellens sauia dextra

40

     Prosilit in laxa nixa pedem solea.

Sic ego tam sancti custos excludor amoris:

     Ex illo felix nox mihi nulla fuit.

4

hos F ³ P ²

hoc N F L P