Propertius elegiae 2, 25

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Vnica nata meo, pulcherrima cura, dolori,

     Excludi quoniam sors mea saepe fuit,

Ista meis fiet notissima forma libellis,

      Calue, tua uenia, pace, Catulle, tua.

5

Miles depositis annosus secubat armis,

      Grandaeuique negant ducere aratra boues,

Putris et in uacua requiescit nauis harena,

     Et uetus in templo bellica parma uacat:

At me ab amore tuo deducet nulla senectus,

10

      Siue ego Tithonus siue ego Nestor ero.

Nonne fuit satius duro seruire tyranno

     Et gemere in tauro, saeue Perille, tuo?

Gorgonis et satius fuit obdurescere uultu,

      Caucasias etiam si pateremur auis.

15

Sed tamen obsistam! Teritur robigine mucro

      Ferreus et paruo saepe liquore silex;

At nullo dominae teritur sub crimine amator:

      Restat et immerita sustinet aure minas.

Vltro contemptus rogat, et peccasse fatetur

20

      Laesus, et inuitis ipse redit pedibus.

Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore,

      Credule, nulla diu femina pondus habet.

An quisquam in mediis persoluit uota procellis,

      Cum saepe in portu fracta carina natet?

25

Aut prius infecto deposcit praemia cursu,

     Septima quam metam triuerit axe rota?

Mendaces ludunt flatus in amore secundi:

      Si qua uenit sero, magna ruina uenit.

Tu tamen interea, quamuis te diligat illa,

30

      In tacito cohibe gaudia clausa sinu.

Namque in amore suo semper sua maxima cuique

      Nescio quo pacto uerba nocere solent.

Quamuis te persaepe uocet, semel ire memento:

      Inuidiam quod habet, non solet esse diu.

35

At si saecla forent antiquis grata puellis,

      Essem ego quod nunc tu: tempore uincor ego.

Non tamen ista meos mutabunt saecula mores:

      Vnus quisque sua nouerit ire uia.

At uos, qui officia in multos reuocatis amores,

40

     Quantus sic cruciat lumina nostra dolor!

Vidisti pleno teneram candore puellam,

     Vidisti fuscam: ducit uterque color;

Vidisti quandam Argiua prodire figura,

     Vidisti nostras: utraque forma rapit;

45

Illaque plebeio uel sit sandycis amictu:

      Haec atque illa mali uulneris una uia est.

Cum satis una tuis insomnia portet ocellis,

     Vna sat est cuiuis femina multa mala.

2

excludi Scaliger

excludit ω Fedeli 1984