Propertius elegiae 2, 23

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Cui fugienda fuit indocti semita uulgi,

      Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est.

Ingenuus quisquam alterius dat munera seruo,

     Vt commissa suae uerba ferat dominae,

5

Et quaerit totiens "Quaenam nunc porticus illam

      Integit?" et "Campo quo mouet illa pedes?",

Deinde ubi pertuleris, quos dicit fama, labores

      Herculis, ut scribat "Muneris ecquid habes?",

Cernere uti possis uultum custodis amari,

10

      Captus et immunda saepe latere casa?

Quam care semel in toto nox uertitur anno!

     A pereant, si quos ianua clausa iuuat!

Contra, reiecto quae libera uadit amictu,

      Custodum et nullo saepta timore, placet;

15

Cui saepe immundo Sacra conteritur uia socco,

      Nec sinit esse moram, si quis adire uelit.

Differet haec numquam, nec poscet garrula, quod te

      Astrictus ploret saepe dedisse pater,

Nec dicet: "Timeo, propera iam surgere, quaeso,

20

      Infelix! Hodie uir mihi rure uenit."

Et quas Euphrates et quas mihi misit Orontes

     Me iuerint: nolim furta pudica tori.

Libertas quoniam nulli iam restat amanti,

      Nullus liber erit, si quis amare uolet.

1

Cui fugienda fuit indocti semita Housman

cui fuit indocti fugienda et semita Fedeli 1984 (et ω; haec ς)


Cui F L P

qui N