A
Scis here mi multas pariter placuisse puellas,
Scis mihi, Demophoon, multa uenire mala.
Nulla meis frustra lustrantur compita plantis;
O nimis exitio nata theatra meo,
5
Siue aliqua in molli diducit candida gestu
Bracchia, seu uarios incinit ore modos!
Interea nostri quaerunt sibi uulnus ocelli,
Candida non tecto pectore si qua sedet,
Siue uagi crines puris in frontibus errant,
10
Indica quos medio uertice gemma tenet.
† † †
Quae si forte aliquid uultu mihi dura negarat,
Frigida de tota fronte cadebat aqua.
Quaeris, Demophoon, cur sim tam mollis in omnis?
Quod quaeris, "quare", non habet ullus amor.
15
Cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris
Et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
Vnicuique dedit uitium natura creato:
Mi fortuna aliquid semper amare dedit.
Me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur,
20
Numquam ad formosas, inuide, caecus ero.
Sed tibi si exilis uideor tenuatus in artus,
Falleris: haud umquam est culta labore Venus.
Percontere licet: saepe est experta puella
Officium tota nocte ualere meum.
25
Iuppiter Alcmenae geminas requieuerat Arctos
Et caelum noctu bis sine rege fuit;
Nec tamen idcirco languens ad fulmina uenit:
Nullus amor uires eripit ipse suas.
Quid? cum e complexu Briseidos iret Achilles,
30
Num fugere minus Thessala tela Phryges?
Quid? Ferus Andromachae lecto cum surgeret Hector,
Bella Mycenaeae non timuere rates?
[Ille uel hic classis poterant uel perdere muros:
Hic ego Pelides, hic ferus Hector ego].
35
Aspice uti caelo modo sol modo luna ministret:
Sic etiam nobis una puella parum est.
Altera me cupidis teneat foueatque lacertis,
Altera si quando non sinit esse locum;
Aut si forte irata meo sit facta †ministro†,
40
Vt sciat esse aliam, quae uelit esse mea!
Nam melius duo defendunt retinacula nauim,
Tutius et geminos anxia mater alit.
B
Aut, si es dura, nega: sin es non dura, uenito!
Quid iuuat heu nullo ponere uerba loco?
45
Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti
Speranti, subito si qua uenire negat.
Quanta illum toto uersant suspiria lecto,
Cum recipi, quem non nouerit ille, putat!
Et rursus puerum quaerendo audita fatigat,
50
Quem, quae scire timet †quaerere fata† iubet.