Propertius elegiae 2, 21

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


A quantum de me Panthi tibi pagina finxit,

      Tantum illi Pantho ne sit amica Venus!

Sed tibi iam uideor Dodona uerior augur?

      Vxorem ille tuus pulcher amator habet!

5

Tot noctes periere: nihil pudet? Aspice, cantat

      Liber: tu, nimium credula, sola iaces.

Et nunc inter eos tu sermo es, te ille superbus

      Dicit se inuito saepe fuisse domi.

Dispeream si quicquam aliud quam gloria de te

10

      Quaeritur: has laudes ille maritus habet.

Colchida sic hospes quondam decepit Iason;

     Eiecta est: tenuit namque Creusa domum.

Sic a Dulichio iuuene est elusa Calypso:

      Vidit amatorem pandere uela suum.

15

A nimium faciles aurem praebere puellae,

      Discite desertae non temere esse bonae!

huic quoque qui restat† iam pridem quaeritur alter:

     Experta in primo, stulta, cauere potes!

Nos quocumque loco, nos omni tempore tecum

20

      Siue aegra pariter siue ualente sumus.

3

verior ω

vilior ς