Propertius elegiae 2, 19

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Etsi me inuito discedis, Cynthia, Roma,

     Laetor quod sine me deuia rura coles.

Nullus erit castis iuuenis corruptor in agris,

      Qui te blanditiis non sinat esse probam;

5

Nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras,

      Nec tibi clamatae somnus amarus erit.

Sola eris et solos spectabis, Cynthia, montis

      Et pecus et finis pauperis agricolae.

Illic te nulli poterunt corrumpere ludi

10

      Fanaque, peccatis plurima causa tuis;

Illic assidue tauros spectabis arantis

      Et uitem docta ponere falce comas;

Atque ibi rara feres inculto tura sacello,

      Haedus ubi agrestis corruet ante focos;

15

Protinus et nuda choreas imitabere sura,

      Omnia ab externo sint modo tuta uiro.

Ipse ego uenabor: iam nunc me sacra Dianae

     Suscipere et Veneris ponere uota iuuat.

Incipiam captare feras et reddere pinu

20

     Cornua et audaces ipse monere canes:

Non tamen ut uastos ausim temptare leones

      Aut celer agrestis comminus ire sues.

Haec igitur mihi sit lepores audacia mollis

     Excipere et structo fallere auem calamo,

25

Qua formosa suo Clitumnus flumina luco

      Integit et niueos abluit unda boues.

Tu quotiens aliquid conabere, uita, memento

      Venturum paucis me tibi Luciferis.

Hic me nec solae poterunt auertere siluae,

30

      Nec uaga muscosis flumina fusa iugis,

Quin ego in assidua metuam tua nomina lingua:

      Absenti nemo non nocuisse uelit!

2

coles ς

colis ω