Propertius elegiae 2, 17

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Mentiri noctem, promissis ducere amantem,

     Hoc erit infectas sanguine habere manus!

13

Nunc iacere e duro corpus iuuat, impia, saxo

     Sumere et in nostram trita uenena necem.

3

Horum ego sum uates, quotiens desertus amaras

      Expleui noctes, fractus utroque toro.

5

Vel tu Tantalea moueare ad flumina sorte,

      Vt liquor arenti fallat ab ore sitim,

Vel tu Sisyphios licet admirere labores,

      Difficile ut toto monte uolutet onus,

Durius in terris nihil est quod uiuat amante,

10

      Nec, modo si sapias, quod minus esse uelis.

Quem modo felicem Inuidia admirante ferebant,

      Nunc decimo admittor uix ego quoque die,

15

Nec licet in triuiis sicca requiescere luna

      Aut per rimosas mittere uerba fores.

Quod quamuis ita sit, dominam mutare cauebo:

      Tum flebit, cum in me senserit esse fidem.

2

erit ω

erat ς