Praetor ab Illyricis uenit modo, Cynthia, terris,
Maxima praeda tibi, maxima cura mihi.
Non potuit saxo uitam posuisse Cerauno?
A, Neptune, tibi qualia dona darem!
5
Nunc sine me plena fiunt conuiuia mensa,
Nunc sine me tota ianua nocte patet.
Quare, si sapis, oblatas ne desere messis
Et stolidum pleno uellere carpe pecus!
Deinde, ubi consumpto restabit munere pauper,
10
Dic alias iterum nauiget Illyrias!
Cynthia non sequitur fasces nec curat honores:
Semper amatorum ponderat una sinus;
17
Semper in Oceanum mittit me quarere gemmas
Et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
15
Ergo muneribus quiuis mercatur amorem?
Iuppiter, indigna merce puella perit.
19
Atque utinam Romae nemo esset diues et ipse
20
Straminea posset dux habitare casa!
Numquam uenales essent ad munus amicae
Atque una fieret cana puella domo;
Numquam septenas noctes seiuncta cubares,
Candida tam foedo bracchia fusa uiro:
25
Non quia peccarim (testor te), sed quia uulgo
Formosis leuitas semper amica fuit.
Barbarus exutis agitat uestigia lumbis
Et subito felix nunc mea regna tenet!
13
At tu nunc nostro, Venus, o succurre dolori,
Rumpat ut assiduis membra libidinibus!
31
Nullane sedabit nostros iniuria fletus?
An dolor hic uitiis nescit abesse tuis?
Tot iam abiere dies, cum me nec cura theatri
Nec tetigit Campi nec mea mensa iuuat.
35
"At pudeat". Certe, pudeat! Nisi forte, quod aiunt,
Turpis amor surdis auribus esse solet.
Cerne ducem, modo qui fremitu compleuit inani
Actia damnatis aequora militibus!
Hunc infamis amor uersis dare terga carinis
40
Iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
(Caesaris haec uirtus et gloria Caesaris haec est:
Illa, qua uicit, condidit arma manu).
Sed quascumque tibi uestis, quoscumque smaragdos
Quosue dedit flauo lumine chrysolithos,
45
Haec uideam rapidas in uanum ferre procellas:
Quae tibi terra uelim, quae tibi fiat aqua!
29
Aspice quid donis Eriphyla inuenit amari[s],
30
Arserit et quantis nupta Creusa malis!
47
Non semper placidus periuros ridet amantis
Iuppiter et surda neglegit aure preces.
Vidisti toto sonitus percurrere caelo
50
Fulminaque aetheria desiluisse domo?
Non haec Pleiades faciunt neque aquosus Orion,
Nec sic de nihilo fulminis ira cadit:
Periuras tunc ille solet punire puellas,
Deceptus quoniam fleuit et ipse deus.
55
Quare ne tibi sit tanti Sidonia uestis,
Vt timeas quotiens nubilus Auster erit.
18
ipsa ς
ipso ω