O me felicem! o nox mihi candida! et o tu
Lectule deliciis facte beate meis!
Quam multa apposita narramus uerba lucerna,
Quantaque sublato lumine rixa fuit!
5
Nam modo nudatis mecum est luctata papillis,
Interdum tunica duxit operta moram.
Illa meos somno lapsos patefecit ocellos
Ore suo et dixit: "Sicine, lente, iaces?"
Quam uario amplexu mutamus bracchia! quantum
10
Oscula sunt labris nostra morata tuis!
Non iuuat in caeco Venerem corrumpere motu:
Si nescis, oculi sunt in amore duces.
Ipse Paris nuda fertur periisse Lacaena,
Cum Menelaeo surgeret e thalamo:
15
Nudus et Endymion Phoebi cepisse sororem
Dicitur et nudae concubuisse deae.
Quod si pertendens animo uestita cubaris,
Scissa ueste meas experiere manus:
Quin etiam, si me ulterius prouexerit ira,
20
Ostendes matri bracchia laesa tuae.
Necdum inclinatae prohibent te ludere mammae:
Viderit haec, si quam iam peperisse pudet.
Dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
Nox tibi longa uenit nec reditura dies.
25
Atque utinam haerentis sic nos uincire catena
Velles, ut numquam solueret ulla dies!
Exemplo iunctae tibi sint in amore columbae,
Masculus et totum femina coniugium.
Errat qui finem uesani quaerit amoris:
30
Verus amor nullum nouit habere modum.
Terra prius falso partu deludet arantis,
Et citius nigros Sol agitabit equos,
Fluminaque ad caput incipient reuocare liquores,
Aridus et sicco gurgite piscis erit,
35
Quam possim nostros alio transferre dolores:
Huius ero uiuus, mortuus huius ero.
Quod mihi si interdum talis concedere noctes
Illa uelit, uitae longus et annus erit.
Si dabit et multas, fiam immortalis in illis:
40
Nocte una quiuis uel deus esse potest.
Qualem si cuncti cuperent decurrere uitam
Et pressi multo membra iacere mero,
Non ferrum crudele neque esset bellica nauis,
Nec nostra Actiacum uerteret ossa mare,
45
Nec totiens propriis circum oppugnata triumphis
Lassa foret crinis soluere Roma suos.
Haec certe merito poterunt laudare minores:
Laeserunt nullos pocula nostra deos.
Tu modo, dum lucet, fructum ne desere uitae!
50
Omnia si dederis oscula, pauca dabis.
Ac ueluti folia arentis liquere corollas,
Quae passim calathis strata natare uides,
Sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes,
Forsitan includet crastina fata dies.
7
lapsos ς cf. Prop. 1,10,7
lassos ω