Propertius elegiae 2, 8

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Eripitur nobis iam pridem cara puella,

      Et tu me lacrimas fundere, amice, uetas?

Nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:

      Ipsum me iugula, lenior hostis ero.

5

Possum ego in alterius positam spectare lacerto?

     Nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?

Omnia uertuntur, certe uertuntur amores:

     Vinceris a uictis, haec in amore rota est.

Magni saepe duces, magni cecidere tyranni,

10

     Et Thebae steterant altaque Troia fuit.

Munera quanta dedi uel qualia carmina feci!

      Illa tamen numquam ferrea dixit "Amo."

Ergo ego iam multos nimium temerarius annos,

      Improba, qui tulerim teque tuamque domum?

15

Ecquandone tibi liber sum uisus? An usque

      In nostrum iacies uerba superba caput?

Sic igitur prima moriere aetate, Properti?

      Sed morere; interitu gaudeat illa tuo!

Exagitet nostros Manis, sectetur et umbras,

20

      Insultetque rogis, calcet et ossa mea!

Quid? Non Antigonae tumulo Boeotius Haemon

      Corruit ipse suo saucius ense latus

Et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,

      Qua sine Thebanam noluit ire domum?

25

Sed non effugies: mecum moriaris oportet;

      Hoc eodem ferro stillet uterque cruor.

Quamuis ista mihi mors est inhonesta futura,

      Mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.

Ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles

30

     Cessare in Teucris pertulit arma sua.

Viderat ille fuga stratos in litore Achiuos,

      Feruere et Hectorea Dorica castra face;

Viderat informem multa Patroclon harena

      Porrectum et sparsas caede iacere comas,

35

Omnia formosam propter Briseida passus:

      Tantus in erepto saeuit amore dolor.

At postquam sera captiua est reddita poena,

      Fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis.

Inferior multo cum sim uel matre uel armis,

40

      Mirum, si de me iure triumphat Amor?

6

quae modo N F 3

quomodo F P