Propertius elegiae 2, 6

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 2005

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2010

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2010

Altre sezioni


Non ita complebant Ephyraeae Laidos aedis,

      Ad cuius iacuit Graecia tota fores;

Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim

      Tanta, in qua populus lusit Ericthonius;

5

Nec quae deletas potuit componere Thebas,

     Phryne tam multis facta beata uiris:

Quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos,

      Oscula nec desunt qui tibi iure ferant.

Me iuuenum pictae facies, me nomina laedunt

10

      Me tener in cunis et sine uoce puer;

Me laedet, si multa tibi dabit oscula mater,

     Me soror et quando dormit amica simul:

Omnia me laedunt: timidus sum (ignosce timori)

      Et miser in tunica suspicor esse uirum.

15

His olim, ut fama est, uitiis ad proelia uentum est,

      His Troiana uides funera principiis;

Aspera Centauros eadem dementia iussit

      Frangere in aduersum pocula Pirithoum.

Cur exempla petam Graium? Tu criminis auctor,

20

     Nutritus duro, Romule, lacte lupae:

Tu rapere intactas docuisti impune Sabinas;

      Per te nunc Romae quidlibet audet Amor.

Felix Admeti coniunx et lectus Vlixis

     Et quaecumque uiri femina limen amat!

25

Templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis,

      Si cuiuis nuptae quidlibet esse licet?

Quae manus obscenas depinxit prima tabellas

      Et posuit casta turpia uisa domo,

Illa puellarum ingenuos corrupit ocellos

30

      Nequitiaeque suae noluit esse rudis.

A gemat in tenebris, ista qui protulit arte

     Orgia sub tacita condita laetitia!

Non istis olim uariabant tecta figuris:

      Tum paries nullo crimine pictus erat.

35

Sed non immerito! Velauit aranea fanum

      Et mala desertos occupat herba deos.

Quos igitur tibi custodes, quae limina ponam,

      Quae numquam supra pes inimicus eat?

Nam nihil inuitae tristis custodia prodest:

40

      Quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est.

Nos uxor numquam, numquam deducet amica:

      Semper amica mihi, semper et uxor eris.

5

deletas N rec

delectas N F P

deiectas Gebhard, Heyworth