Hoc uerum est, tota te ferri, Cynthia, Roma,
Et non ignota uiuere nequitia?
Haec merui sperare? Dabis mihi, perfida, poenas;
Et nobis aliquo, Cynthia, uentus erit.
5
Inueniam tamen e multis fallacibus unam
Quae fieri nostro carmine nota uelit
Nec mihi tam duris insultet moribus et te
Vellicet: heu sero flebis, amata diu!
Nunc est ira recens, nunc est discedere tempus:
10
Si dolor af[f]uerit, crede, redibit amor.
Non ita Carpathiae uariant Aquilonibus undae,
Nec dubio nubes uertitur atra Noto,
Quam facile irati uerbo mutantur amantes:
Dum licet, iniusto subtrahe colla iugo.
15
Nec tu non aliquid, sed prima nocte, dolebis:
Omne in amore malum, si patiare, leue est.
At tu, per dominae Iunonis dulcia iura,
Parce tuis animis, uita, nocere tibi.
Non solum taurus ferit uncis cornibus hostem,
20
Verum etiam instanti laesa repugnat ouis.
Nec tibi periuro scindam de corpore uestis,
Nec mea praeclusas fregerit ira fores,
Nec tibi conexos iratus carpere crinis,
Nec duris ausim laedere pollicibus.
25
Rusticus haec aliquis tam turpia proelia quaerat,
Cuius non hederae circumiere caput.
Scribam igitur, quod non umquam tua deleat aetas:
"Cynthia, forma potens: Cynthia, uerba leuis."
Crede mihi, quamuis contemnas murmura famae,
30
Hic tibi pallori, Cynthia, uersus erit.