A
"Qui nullam tibi dicebas iam posse nocere,
Haesisti: cecidit spiritus ille tuus!
Vix unum potes, infelix, requiescere mensem,
Et turpis de te iam liber alter erit."
5
Quaerebam, sicca si posset piscis harena
Nec solitus ponto uiuere toruus aper,
Aut ego si possem studiis uigilare seueris:
Differtur, numquam tollitur ullus amor.
Nec me tam facies, quamuis sit candida, cepit
10
(Lilia non domina sint magis alba mea;
Vt Maeotica nix minio si certet Hibero
Vtque rosae puro lacte natant folia),
Nec de more comae per leuia colla fluentes,
Non oculi, geminae, sidera nostra, faces,
15
Nec si quando Arabo lucet bombyce puella
(Non sum de nihilo blandus amator ego):
Quantum quod posito formose saltat Iaccho,
Egit ut euhantis dux Ariadna choros,
Et quantum Aeolio cum temptat carmina plectro,
20
Par Aganippaeae ludere docta lyrae,
Et sua cum antiquae committit scripta Corinnae,
†carmina quae quiuis non putat aequa suis.†
Non tibi nascenti primis, mea uita, diebus
Candidus argutum sternuit omen Amor?
25
Haec tibi contulerunt caelestia munera diui,
Haec tibi ne matrem forte dedisse putes.
Non non humani partus sunt talia dona;
Ista decem menses non peperere bona.
Gloria Romanis una es tu nata puellis:
30
Romana accumbe[n]s prima puella Ioui,
Nec semper nobiscum humana cubilia uises:
Post Helenam haec terris forma secunda redit.
Hac ego nunc mirer si flagrat nostra iuuentus?
Pulchrius hac fuerat, Troia, perire tibi.
35
Olim mirabar, quod tanti ad Pergama belli
Europae atque Asiae causa puella fuit;
Nunc, Pari, tu sapiens et tu, Menelae, fuisti,
Tu quia poscebas, tu quia lentus eras.
Digna quidem facies pro qua uel obiret Achilles;
40
Vel Priamo belli causa probanda fuit.
Si quis uult fama tabulas anteire uetustas,
Hic dominam exemplo ponat in arte meam!
Siue illam Hesperiis, siue illam ostendet Eois,
Vret et Eoos, uret et Hesperios.
B
45
His saltem ut tenear iam finibus! aut mihi si quis,
Venerit alter amor, acrius ut moriar!
Ac ueluti primo taurus detractat aratra,
Post uenit assueto mollis ad arua iugo,
Sic primo iuuenes trepidant in amore feroces,
50
Dehinc domiti post haec aequa et iniqua ferunt.
Turpia perpessus uates est uincla Melampus,
Cognitus Iphicli surripuisse boues;
Quem non lucra, magis P[h]ero formosa coegit,
Mox Amythaonia nupta futura domo.
1
nullam Heinsius
nullum ω