Propertius elegiae 1, 19

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 1984

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Non ego nunc tristis uereor, mea Cynthia, Manis,

      Nec moror extremo debita fata rogo;

Sed ne forte tuo careat mihi funus amore,

      Hic timor est ipsis durior exsequiis.

5

Non adeo leuiter nostris puer haesit ocellis,

      Vt meus oblito puluis amore uacet.

Illic Phylacides iucundae coniugis heros

      Non potuit caecis immemor esse locis,

Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis

10

      Thessalus antiquam uenerat umbra domum.

Illic quidquid ero, semper tua dicar imago:

      Traicit et fati litora magnus amor.

Illic formosae ueniant chorus heroinae,

      Quas dedit Argiuis Dardana praeda uiris;

15

Quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma

      Gratior, et (Tellus hoc ita iusta sinat)

Quamuis te longae remorentur fata senectae,

      Cara tamen lacrimis ossa futura meis.

Quae tu uiua mea possis sentire fauilla!

20

      Tum mihi non ullo mors sit amara loco.

Quam uereor, ne te contempto, Cynthia, busto

      Abstrahat a nostro puluere iniquus Amor,

Cogat et inuitam lacrimas siccare cadentis!

      Flectitur assiduis certa puella minis.

25

Quare, dum licet, inter nos laetemur amantes:

      Non satis est ullo tempore longus amor.

5

nostris P ς

noster A N F Leo, Pasoli probb. non sine causa: cf. enim 1, 1, 33; 1, 7, 16; sed vox ocellis nude posita valde displicet