Propertius elegiae 1, 18

Reference basis text: P. Fedeli, 1984

Editing of the digital edition: C. Formicola, 2009

Data insertion and check: P. Marzano, 2009

Other sections


Haec certe deserta loca et taciturna querenti,

      Et uacuum Zephyri possidet aura nemus.

Hic licet occultos proferre impune dolores,

      Si modo sola queant saxa tenere fidem.

5

Vnde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?

      Quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

Qui modo felices inter numerabar amantis,

      Nunc in amore tuo cogor habere notam.

Quid tantum merui? quae te mihi carmina mutant?

10

      An noua tristitiae causa puella tuae?

Sic mihi te referas, leuis ut non altera nostro

      Limine formosos intulit ulla pedes.

Quamuis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

      Non ita saeua tamen uenerit ira mea,

15

Vt tibi sim merito semper furor et tua flendo

     Lumina deiectis turpia sint lacrimis.

An quia parua damus mutato signa colore

      Et non ulla meo clamat in ore fides?

Vos eritis testes, si quos habet arbor amores,

20

      Fagus et Arcadio pinus amica deo.

A quotiens teneras resonant mea uerba sub umbras,

     Scribitur et uestris Cynthia corticibus!

An tua quod peperit nobis iniuria curas?

      Quae solum tacitis cognita sunt foribus.

25

Omnia consueui timidus perferre superbae

      Iussa neque arguto facta dolore queri.

Pro quo, diuini fontes, et frigida rupes

      Et datur inculto tramite dura quies;

Et quodcumque meae possunt narrare querelae,

30

      Cogor ad argutas dicere solus auis.

Sed qualiscumque es, resonent mihi "Cynthia" siluae,

     Nec deserta tuo nomine saxa uacent.

9

carmina ω

crimina ς Leo, Solmsen, Heyworth (probb.)