Tu licet abiectus Tiberina molliter unda
Lesbia Mentoreo uina bibas opere
Et modo tam celeres mireris currere lintres
Et modo tam tardas funibus ire ratis;
5
Et nemus omne satas intendat uertice siluas,
Vrgetur quantis Caucasus arboribus;
Non tamen ista meo ualeant contendere amori:
Nescit Amor magnis cedere diuitiis.
Nam siue optatam mecum trahit illa quietem,
10
Seu facili totum ducit amore diem,
Tum mihi Pactoli ueniunt sub tecta liquores
Et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
Tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges:
Quae maneant, dum me fata perire uolent!
15
Nam quis diuitiis aduerso gaudet Amore?
Nulla mihi tristi praemia sint Venere!
Illa potest magnas heroum infringere uires,
Illa etiam duris mentibus esse dolor:
Illa neque Arabium metuit transcendere limen
20
Nec timet ostrino, Tulle, subire toro
Et miserum toto iuuenem uersare cubili:
Quid releuant uariis serica textilibus?
Quae mihi dum placata aderit, non ulla uerebor
Regna uel Alcinoi munera despicere.