Propertius elegiae 1, 12

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 1984

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen,

     Quod faciat nobis, Pontice, Roma moram?

Tam multa illa meo diuisa est milia lecto,

      Quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano;

5

Nec mihi consuetos amplexu nutrit amores

      Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat.

Olim gratus eram: non illo tempore cuiquam

      Contigit ut simili posset amare fide.

Inuidiae fuimus: num me deus obruit? an quae

10

     Lecta Prometheis diuidit herba iugis?

Non sum ego qui fueram: mutat uia longa puellas.

      Quantus in exiguo tempore fugit amor!

Nunc primum longas solus cognoscere noctes

      Cogor et ipse meis auribus esse grauis.

15

Felix, qui potuit praesenti flere puellae

      (Non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis),

Aut si despectus potuit mutare calores

      (Sunt quoque translato gaudia seruitio).

Mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:

20

      Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit.

2

Pontice Kraffert

conscia ω

Cynthia ς Heyworth