Propertius elegiae 1, 11

Reference basis text: P. Fedeli, 1984

Editing of the digital edition: C. Formicola, 2009

Data insertion and check: P. Marzano, 2009

Other sections


Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Bais,

      Qua iacet Herculeis semita litoribus,

Et modo Thesproti mirantem subdita regno

      Proxima Misenis aequora nobilibus,

5

Nostri cura subit memores a! ducere noctes?

      Ecquis in extremo restat amore locus?

An te nescio quis simulatis ignibus hostis

      Sustulit e nostris, Cynthia, carminibus?

Atque utinam mage te, remis confisa minutis,

10

      Paruula Lucrina cumba moretur aqua,

Aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda

      Alternae facilis cedere lympha manu,

Quam uacet alterius blandos audire susurros

      Molliter in tacito litore compositam,

15

Vt solet amota labi custode puella,

      Perfida communis nec meminisse deos:

Non quia perspecta non es mihi cognita fama,

      Sed quod in hac omnis parte timetur amor.

Ignosces igitur, si quid tibi triste libelli

20

      Attulerint nostri: culpa timoris erit.

An mihi nunc maior carae custodia matris?

     Aut sine te uitae cura sit ulla meae?

Tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes,

      Omnia tu nostrae tempora laetitiae.

25

Seu tristis ueniam seu contra laetus amicis,

      Quicquid ero, dicam "Cynthia causa fuit."

Tu modo quam primum corruptas desere Baias:

      Multis ista dabunt litora discidium,

Litora quae fuerant castis inimica puellis:

30

      A pereant Baiae, crimen Amoris, aquae!

7

ignibus N A F P ²

vocibus P