Propertius elegiae 1, 7

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 1984

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae

      Armaque fraternae tristia militiae,

Atque, ita sim felix, primo contendis Homero

      (Sint modo fata tuis mollia carminibus),

5

Nos, ut consuemus, nostros agitamus amores

      Atque aliquid duram quaerimus in dominam;

Nec tantum ingenio quantum seruire dolori

      Cogor et aetatis tempora dura queri.

Hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,

10

      Hinc cupio nomen carminis ire mei.

Me laudent doctae solum placuisse puellae,

      Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;

Me legat assidue post haec neglectus amator

      Et prosint illi cognita nostra mala.

15

Te quoque si certo puer hic concusserit arcu,

     †quod nollim nostros euiolasse† deos,

Longe castra tibi, longe miser agmina septem

      Flebis in aeterno surda iacere situ;

Et frustra cupies mollem componere uersum

20

     Nec tibi subiciet carmina serus Amor.

Tum me non humilem mirabere saepe poetam,

      Tunc ego Romanis praeferar ingeniis;

Nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro

      "Ardoris nostri magne poeta iaces."

25

Tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:

      Saepe uenit magno faenore tardus Amor.

7

tantum N

tamen A F P