Propertius elegiae 1, 4

Testo base di riferimento: P. Fedeli, 1984

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas

      Mutatum domina cogis abire mea?

Quid me non pateris uitae quodcumque sequetur

     Hoc magis assueto ducere seruitio?

5

Tu licet Antiopae formam Nycteidos, et tu

     Spartanae referas laudibus Hermionae,

Et quascumque tulit formosi temporis aetas;

      Cynthia non illas nomen habere sinat:

Nedum, si leuibus fuerit collata figuris,

10

     Inferior duro iudice turpis eat.

Haec sed forma mei pars est extrema furoris;

      Sunt maiora, quibus, Basse, perire iuuat:

Ingenuus color et multis decus artibus, et quae

     Gaudia sub tacita dicere ueste libet.

15

Quo magis et nostros contendis soluere amores,

      Hoc magis accepta fallit uterque fide.

Non impune feres: sciet haec insana puella

      Et tibi non tacitis uocibus hostis erit;

Nec tibi me post haec committet Cynthia nec te

20

      Quaeret; erit tanti criminis illa memor,

Et te circum omnis alias irata puellas

     Differet: heu nullo limine carus eris!

Nullas illa suis contemnet fletibus aras,

      Et quicumque sacer qualis ubique lapis.

25

Non ullo grauius temptatur Cynthia damno

      Quam sibi cum rapto cessat amore deus:

Praecipue nostri. maneat sic semper, adoro,

      Nec quicquam ex illa quod querar inueniam!

4

ducere ω

vivere P ²