Maecenas carminum fragmenta 2

Reference basis text: J. Blänsdorf, 2011

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Lucentes, mea uita, nec smaragdos

Beryllos mihi, Flacce, nec nitentes

<Nec> percandida margarita quaero

Nec quos Thynica lima perpoliuit

5

Anellos nec iaspios lapillos.

Isid. 19, 32, 6: Thynius purus est, primum in Bithynia fabricatus, quam olim Thynam vocabant, Flaccu (Avallone: flaccus codd.; ‘recte uulgo est Maecenati datum’ Baehrens): "lucentes ... lapillos".