Horatius epistulae 1, 18

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Si bene te noui, metues, liberrime Lolli,

Scurrantis speciem praebere, professus amicum.

Vt matrona meretrici dispar erit atque

Discolor, infido scurrae distabit amicus.

5

Est huic diuersum uitio uitium prope maius,

Asperitas agrestis et inconcinna grauisque,

Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

Dum uolt libertas dici mera ueraque uirtus.

Virtus est medium uitiorum et utrimque reductum.

10

Alter in obsequium plus aequo pronus et imi

Derisor lecti sic nutum diuitis horret,

Sic iterat uoces et uerba cadentia tollit,

Vt puerum saeuo credas dictata magistro

Reddere uel partis mimum tractare secundas;

15

Alter rixatur de lana saepe caprina,

Propugnat nugis armatus: 'scilicet ut non

Sit mihi prima fides?' et 'uere quod placet ut non

Acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.'

Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus;

20

Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi.

Quem damnosa uenus, quem praeceps alea nudat,

Gloria quem supra uires et uestit et unguit,

Quem tenet argenti sitis inportuna famesque,

Quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,

25

Saepe decem uitiis instructior, odit et horret,

Aut, si non odit, regit ac ueluti pia mater

Plus quam se sapere et uirtutibus esse priorem

Volt et ait prope uera: 'meae -contendere noli-

Stultitiam patiuntur opes, tibi paruola res est:

30

Arta decet sanum comitem toga: desine mecum

Certare.' Eutrapelus cuicumque nocere uolebat

Vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam

Cum pulchris tunicis sumet noua consilia et spes,

Dormiet in lucem, scorto postponet honestum

35

Officium, nummos alienos pascet, ad imum

Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.

Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,

Conmissumque teges et uino tortus et ira.

Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,

40

Nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.

Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque

Zethi dissiluit, donec suspecta seuero

Conticuit lyra. fraternis cessisse putatur

Moribus Amphion: tu cede potentis amici

45

Lenibus imperiis, quotiensque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta canesque,

Surge et inhumanae senium depone Camenae,

Cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:

Romanis sollemne uiris opus, utile famae

50

Vitaeque et membris, praesertim cum ualeas et

Vel cursu superare canem uel uiribus aprum

Possis. adde, uirilia quod speciosius arma

Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae

Proelia sustineas campestria. denique saeuam

55

Militiam puer et Cantabrica bella tulisti

Sub duce, qui templis Parthorum signa refigit

Nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.

Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis:

Quamuis nil extra numerum fecisse modumque

60

Curas, interdum nugaris rure paterno:

Partitur lintres exercitus, Actia pugna

Te duce per pueros hostili more refertur;

Aduersarius est frater, lacus Hadria, donec

Alterutrum uelox Victoria fronde coronet.

65

Consentire suis studiis qui crediderit te,

Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinus ut moneam-siquid monitoris eges-, tu

Quid de quoque uiro et cui dicas, saepe uideto.

Percontatorem fugito; nam garrulus idem est

70

Nec retinent patulae conmissa fideliter aures

Et semel emissum uolat inreuocabile uerbum.

Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue

Intra marmoreum uenerandi limen amici,

Ne dominus pueri pulchri caraeue puellae

75

Munere te paruo beet aut incommodus angat.

Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox

Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo

Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,

80

Vt penitus notum, si temptent crimina, serues

Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui

Dente Theonino cum circumroditur, ecquid

Ad te post paulo uentura pericula sentis?

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,

85

Et neglecta solent incendia sumere uires.

Dulcis inexpertis cultura potentis amici:

Expertus metuet. tu, dum tua nauis in alto est,

Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,

90

Sedatum celeres, agilem nauumque remissi;

[Potores bibuli media de nocte Falerni]

Oderunt porrecta negantem pocula, quamuis

Nocturnos iures te formidare tepores.

Deme supercilio nubem: plerumque modestus

95

Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos,

Qua ratione queas traducere leniter aeuum,

Num te semper inops agitet uexetque cupido,

Num pauor et rerum mediocriter utilium spes,

100

Virtutem doctrina paret naturane donet,

Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,

Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum

An secretum iter et fallentis semita uitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,

105

Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,

Quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi uiuam

Quod superest aeui, siquid superesse uolunt di;

Sit bona librorum et prouisae frugis in annum

110

Copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.'

Sed satis est orare Iouem quae ponit et aufert:

Det uitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo.

9

utrimque Ξ Ψ Pph, σχΓ, σχV, σχv

utrumque a γ R a. ras.