Horatius epistulae 1, 17

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,

Quo tandem pacto deceat maioribus uti,

Disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

Caecus iter monstrare uelit; tamen adspice, siquid

5

Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

Si te grata quies et primam somnus in horam

Delectat, si te puluis strepitusque rotarum,

Si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;

Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis

10

Nec uixit male, qui natus moriensque fefellit:

Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum

Te tractare uoles, accedes siccus ad unctum.

'Si pranderet holus patienter, regibus uti

Nollet Aristippus.' 'si sciret regibus uti,

15

Fastidiret holus, qui me notat.' utrius horum

Verba probes et facta, doce, uel iunior audi,

Cur sit Aristippi potior sententia. namque

Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

'Scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et

20

Splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex,

Officium facio: tu poscis uilia-uerum

Dante minor, quamuis fers te nullius egentem.'

Omnis Aristippum decuit color et status et res,

Temptantem maiora, fere praesentibus aequum.

25

Contra, quem duplici panno patientia uelat,

Mirabor, uitae uia si conuersa decebit.

Alter purpureum non exspectabit amictum,

Quidlibet indutus celeberrima per loca uadet

Personamque feret non inconcinnus utramque;

30

Alter Mileti textam cane peius et angui

Vitabit chlanidem, morietur frigore, si non

Rettuleris pannum. refer et sine uiuat ineptus.

Res gerere et captos ostendere ciuibus hostis

Attingit solium Iouis et caelestia temptat:

35

Principibus placuisse uiris non ultima laus est.

'Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.'

Sedit qui timuit, ne non succederet. 'esto.

Quid? qui peruenit, fecitne uiriliter?' atqui

Hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret

40

Vt paruis animis et paruo corpore maius,

Hic subit et perfert. aut uirtus nomen inane est,

Aut decus et pretium recte petit experiens uir.

Coram rege suo de paupertate tacentes

Plus poscente ferent-distat, sumasne pudenter

45

An rapias-: atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

'Indotata mihi soror est, paupercula mater

Et fundus nec uendibilis nec pascere firmus'

Qui dicit, clamat: 'uictum date.' succinit alter:

'Et mihi.' diuiduo findetur munere quadra.

50

Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet

Plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris

Aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,

55

Nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

Nulla fides damnis uerisque doloribus adsit.

Nec semel inrisus triuiis attollere curat

Fracto crure planum. licet illi plurima manet

60

Lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum':

'Quaere peregrinum' uicinia rauca reclamat.

8

laedit Ξ

laedet Ψ