Horatius epistulae 2, 2

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,

Siquis forte uelit puerum tibi uendere natum

Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: 'hic et

Candidus et talos a uertice pulcher ad imos

5

Fiet eritque tuus nummorum milibus octo,

Verna ministeriis ad nutus aptus erilis,

Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti

Cuilibet: argilla quiduis imitaberis uda;

Quin etiam canet, indoctum, sed dulce bibenti.

10

Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo

Laudat uenalis qui uolt extrudere merces:

Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me

Quiuis ferret idem. semel hic cessauit et, ut fit,

15

In scalis latuit metuens pendentis habenae'-,

Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:

Ille ferat pretium poenae securus, opinor.

Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex:

Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?

20

Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi

Talibus officiis prope mancum, ne mea saeuus

Iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

Quid tum profeci, mecum facientia iura

Si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod

25

Exspectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta uiatica multis

Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

Perdiderat. post hoc uehemens lupus et sibi et hosti

Iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

30

Praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,

Summe munito et multarum diuite rerum.

Clarus ob id factum donis ornatur honestis

Accipit et bis dena super sestertia nummum.

Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor

35

Nescio quod cupiens hortari coepit eundem

Verbis quae timido quoque possent addere mentem:

'I bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,

Grandia laturus meritorum praemia. quid stas?'

Post haec ille catus, quantumuis rusticus, 'ibit,

40

Ibit eo quo uis qui zonam perdidit' inquit.

Romae nutriri mihi contigit atque doceri,

Iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,

Scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum

45

Atque inter siluas Academi quaerere uerum.

Dura sed emouere loco me tempora grato

Ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma

Caesaris Augusti non responsura lacertis.

Vnde simul primum me dimisere Philippi,

50

Decisis humilem pinnis inopemque paterni

Et laris et fundi paupertas inpulit audax

Vt uersus facerem; sed quod non desit habentem

Quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,

Ni melius dormire putem quam scribere uersus?

55

Singula de nobis anni praedantur euntes:

Eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;

Tendunt extorquere poemata: quid faciam uis?

Denique non omnes eadem mirantur amantque:

Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

60

Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur

Poscentes uario multum diuersa palato:

Quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;

Quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.

65

Praeter cetera me Romaene poemata censes

Scribere posse inter tot curas totque labores?

Hic sponsum uocat, hic auditum scripta relictis

Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,

Hic extremo in Auentino, uisendus uterque;

70

Interualla uides humane commoda. 'uerum

Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.'

Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

Torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,

Tristia robustis luctantur funera plaustris,

75

Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:

I nunc et uersus tecum meditare canoros.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,

Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:

Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos

80

Vis canere et contracta sequi uestigia uatum?

Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas

Et studiis annos septem dedit insenuitque

Libris et curis, statua taciturnius exit

Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum

85

Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis

Verba lyrae motura sonum conectere digner?

Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter

Alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.

90

Qui minus argutos uexat furor iste poetas?

Carmina compono, hic elegos: mirabile uisu

Caelatumque nouem Musis opus. adspice primum,

Quanto cum fastu, quanto molimine circum-

Spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;

95

Mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi,

Quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:

Caedimur et totidem plagis consumimus hostem

Lento Samnites ad lumina prima duello;

Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

100

Quis nisi Callimachus? si plus adposcere uisus,

Fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.

Multa fero, ut placem genus inritabile uatum,

Cum scribo et supplex populi suffragia capto;

Idem finitis studiis et mente recepta

105

Obturem patulas inpune legentibus auris.

Ridentur mala qui conponunt carmina; uerum

Gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,

Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.

At qui legitimum cupiet fecisse poema,

110

Cum tabulis animum censoris sumet honesti:

Audebit, quaecumque parum splendoris habebunt

Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur

Verba mouere loco, quamuis inuita recedant

Et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;

115

Obscurata diu populo bonus eruet atque

Proferet in lucem speciosa uocabula rerum,

Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis

Nunc situs informis premit et deserta uetustas;

Adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.

120

Vemens et liquidus puroque simillimus amni

Fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;

Luxuriantia conpescet, nimis aspera sano

Leuabit cultu, uirtute carentia tollet:

Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui

125

Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.

Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,

Dum mea delectent mala me uel denique fallant,

Quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis,

Qui se credebat miros audire tragoedos

130

In uacuo laetus sessor plausorque theatro,

Cetera qui uitae seruaret munia recto

More, bonus sane uicinus, amabilis hospes,

Comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis

Et signo laeso non insanire lagoenae,

135

Posset qui rupem et puteum uitare patentem.

Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus

Expulit elleboro morbum bilemque meraco

Et redit ad sese, 'pol me occidistis, amici,

Non seruastis,' ait, 'cui sic extorta uoluptas

140

Et demptus per uim mentis gratissimus error.'

Nimirum sapere est abiectis utile nugis

Et tempestiuum pueris concedere ludum

Ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,

Sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

145

Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:

Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

Narrares medicis: quod quanto plura parasti,

Tanto plura cupis, nulline faterier audes?

Si uolnus tibi monstrata radice uel herba

150

Non fieret leuius, fugeres radice uel herba

Proficiente nihil curarier: audieras, cui

Rem di donarent, illi decedere prauam

Stultitiam, et, cum sis nihilo sapientior ex quo

Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

155

At si diuitiae prudentem reddere possent,

Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,

Viueret in terris te siquis auarior uno.

Si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,

Quaedam, si credis consultis, mancipat usus:

160

Qui te pascit ager tuus est, et uilicus Orbi,

Cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,

Te dominum sentit. das nummos, accipis uuam,

Pullos, oua, cadum temeti: nempe modo isto

Paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis

165

Aut etiam supra nummorum milibus emptum.

Quid refert, uiuas numerato nuper an olim,

Emptor Aricini quoniam Veientis et arui

Emptum cenat holus, quamuis aliter putat? emptis

Sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;

170

Sed uocat usque suum, qua populus adsita certis

Limitibus uicina refugit iurgia: tamquam

Sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae

Nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema

Permutet dominos et cedat in altera iura.

175

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres

Heredem alterius uelut unda superuenit undam,

Quid uici prosunt aut horrea? quidue Calabris

Saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum paruis, non exorabilis auro?

180

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,

Argentum, uestis Gaetulo murice tinctas

Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui

Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185

Diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu

Siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,

Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,

Naturae deus humanae mortalis, in unum.

Quodque caput uoltu mutabilis, albus et ater.

190

Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo

Tollam nec metuam, quid de me iudicet heres,

Quod non plura datis inuenerit; et tamen idem

Scire uolam, quantum simplex hilarisque nepoti

Discrepet et quantum discordet parcus auaro.

195

Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum

Inuitus facias neque plura parare labores

Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,

Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies inmunda domus procul absit: ego utrum

200

Naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.

Non agimur tumidis uelis aquilone secundo,

Non tamen aduersis aetatem ducimus austris,

Viribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re

Extremi primorum, extremis usque priores.

205

Non es auarus: abi. quid? cetera iam simul isto

Cum uitio fugere? caret tibi pectus inani

Ambitione? caret mortis formidine et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

210

Natalis grate numeras? ignoscis amicis?

Lenior et melior fis accedente senecta?

Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?

Viuere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

215

Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo

Rideat et pulset lasciua decentius aetas.

8

imitaberis Ξ g ψ uar. Q Bl σχΓ σχV

imitabitur l λ d πσχΓ σχVuar.

imitabimur φ ψ πR