Horatius epistulae 1, 8

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: A. Fassina, 2009

Altre sezioni


Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano

Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam, dic multa et pulcra minantem

Viuere nec recte nec suauiter, haud quia grando

5

Contuderit uitis oleamue momorderit aestus,

Nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;

Sed quia mente minus ualidus quam corpore toto

Nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,

Fidis offendar medicis, irascar amicis,

10

Cur me funesto properent arcere ueterno,

Quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,

Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.

Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,

Vt placeat iuueni percontare utque cohorti.

15

Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde

Praeceptum auriculis hoc instillare memento:

Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

3

quaeret

quaerit Q