Horatius epistulae 1, 19

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: A. Fassina, 2009

Other sections


Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

Nulla placere diu nec uiuere carmina possunt,

Quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos

Adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,

5

Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.

Laudibus arguitur uini uinosus Homerus:

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma

Prosiluit dicenda. 'forum putealque Libonis

Mandabo siccis, adimam cantare seueris';

10

Hoc simul edixi, non cessauere poetae

Nocturno certare mero, putere diurno.

Quid? siquis uoltu toruo ferus et pede nudo

Exiguaeque togae simulet textore Catonem,

Virtutemne repraesentet moresque Catonis?

15

Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,

Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.

Decipit exemplar uitiis imitabile: quodsi

Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.

O imitatores, seruom pecus, ut mihi saepe

20

Bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus!

Libera per uacuum posui uestigia princeps,

Non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,

Dux reget examen. Parios ego primus iambos

Ostendi Latio, numeros animosque secutus

25

Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben.

Ac ne me foliis ideo breuioribus ornes,

Quod timui mutare modos et carminis artem:

Temperat Archilochi musam pede mascula Sappho,

Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,

30

Nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris,

Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus

Volgaui fidicen. iuuat inmemorata ferentem

Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

35

Scire uelis, mea cur ingratus opuscula lector

Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:

Non ego uentosae plebis suffragia uenor

Inpensis cenarum et tritae munere uestis;

Non ego nobilium scriptorum auditor et ultor

40

Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

Hinc illae lacrimae. 'spissis indigna theatris

Scripta pudet recitare et nugis addere pondus'

Si dixi, 'rides' ait 'et Iouis auribus ista

Seruas; fidis enim manare poetica mella

45

Te solum, tibi pulcher.' ad haec ego naribus uti

Formido et, luctantis acuto ne secer ungui,

'Displicet iste locus' clamo et diludia posco.

Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

Ira truces inimicitias et funebre bellum.

10

edixi Ξ Ψ Pph

edixit φ corr. l Q Rπ

d n. l.